previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[103] phrygio servire marito eloquenter, ἐμφατικῶς, ac si diceret 'exuli'. non nulli autem per fallaciam Iunonis dictum accipiunt. liceat id est non necesse sit, sed in voluntate sit Didonis si velit, ut supra 'paribus auspiciis', non imperio: potest enim imperium par non esse, cum auspicium par sit. alii invidiose dictum volunt 'liceat Phrygio marito', id est qui victus est: et non dixit 'nubere', sed 'servire'. quidam 'servire' dubitant utrum Didonem, an Tyrios dixerit. sane hic coemptionis speciem tangit. coemptio enim est ubi libra atque aes adhibetur, et mulier atque vir inter se quasi emptionem faciunt: quod ait etiam in primo georgicorumteque sibi generum Thetys emat omnibus undis” . quoniam coemptione facta mulier in potestatem viri cedit atque ita sustinet [liberis] conditionem liberae servitutis, ait [enim] 'liceat Phrygio servire marito' et in georgicistibi serviat ultima Thule” . quoque omnis iste mos coemptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expediretur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud '<permittere> dextrae', quam in manum convenire? quae conventio eo ritu perficitur, ut aqua et igni adhibitis, duobus maximis elementis, natura coniuncta habeatur: quae res ad farreatas nuptias pertinet, quibus flaminem et flaminicam iure pontificio in matrimonium necesse est convenire. sciendum tamen in hac conventione Aeneae atque Didonis ubique Vergilium in persona Aeneae flaminem, in Didonis flaminicam praesentare.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: