previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[67] gens sermo hic et nationem significat et familiam, sed nunc ad utrumque potest referri. nam aut ad familiam Aeneae aut ad Troianam gentem refertur. Tyrrhenum] Tyrrhenus cum fratre Lydo regnum ea indulgentia tenuit, ut ingens frequentia populi his contingeret: quae causa summam rerum fecit inopiam, nullo patriam relinquente aut volente peregrinari, quia tanta bonitas erat in regibus. consilium igitur habuerunt, ut partiti turbam, quam alere non poterant, alternis diebus abstinerent a cibis lusibusque vacaretur. atque hac lascivia excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati cives facilius tolerarent ieiunium. novissime tamen quia vincebat necessitas nec ulla consilia famem relevarent, sortiti sunt, uter ex fratribus cum parte populi abiret in quas sors terras dedisset. cum Tyrrhenus sorte iussus discederet, in mari quod Tyrrhenum ab eo vocatur periit. cuius filius Tuscus cum populo evasit in regionem Tusciam, quae ab eo nomen accepit. Tyrrhenum Tyrrhenum mare dictum est vel quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, vel certe a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare praecipitaverunt. namque hoc habet fabula, dormientem in litore Liberum patrem puerum nautas abstulisse Tyrrhenos. qui cum esset experrectus in navi, quo duceretur rogavit; responderunt illi, quo vellet. Liber ait ad Naxum insulam sibi sacratam. at coeperunt alio vela deflectere, quam ob rem iratum numen tigres sibi sacratas iussit videri, quo terrore se illi in fluctus dedere praecipites. alii dicunt, quod stuprum Libero patri inferre temptaverint ac propterea hoc pertulerint. mihi navigat id est in meum dolorem. navigat aequor figura Graeca est; nos enim dicimus per aequor navigat. similiter etiam alio locoterram, mare, sidera iuro” , cum latinitas exigat, ut addatur praepositio per. et non vacat quod 'Tyrrhenum' addidit; videtur enim dicere, iam eis Italiam esse vicinam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: