previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[81] fando aliquod si forte tuas pervenit ad avres dum dicitur. et utitur bona arte mendacii, ut praemittat vera et sic falsa subiungat. nam quod de Palamede dicit verum est, quod de se subiungit falsum. et sciendum ex hac historia partem dici, partem supprimi, partem intellegentibus linqui. nam Palamedes, ut Apollonius dicit, septimo gradu a Belo originem ducens, cum dilectum per Graeciam ageret, simulantem insaniam Ulixen duxit invitum. cum enim ille iunctis dissimilis naturae animalibus salem sereret, filium ei Palamedes opposuit. quo viso Ulixes aratra suspendit, et ad bellum ductus habuit iustam causam doloris. postea cum Ulixes frumentatum missus ad Thraciam nihil advexisset, a Palamede est vehementer increpitus. et cum diceret adeo non esse neglegentiam suam, ut ne ipse quidem si pergeret quicquam posset advehere, profectus Palamedes infinita frumenta devexit. qua invidia Ulixes auctis inimicitiis fictam epistolam Priami nomine ad Palamedem, per quam agebat gratias proditionis et commemorabat secretum auri pondus esse transmissum, dedit captivo, et eum in itinere fecit occidi. haec inventa more militiae regi adlata est et lecta principibus convocatis. tunc Ulixes cum se Palamedi adesse simularet, ait, si verum esse creditis, in tentorio eius aurum quaeratur. quo facto invento auro, quod ipse per noctem corruptis servis absconderat, Palamedes lapidibus interemptus est. hunc autem constat fuisse prudentem. nam et tabulam ipse invenit ad conprimendas otiosi seditiones exercitus, ut Varro testatur. secundum quosdam ipse repperit litteras. quae res forte sit dubia, tamen certum est * * * χ ab hoc inventas cum h aspiratione.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: