previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[652] in summo custos tarpeiae manlius arcis in summa clipei parte; nam postea ait 'in medio classes aeratas'. et bona ratione utitur in pictura apta unicuique rei loca distribuens. ideo enim in summa clipei parte dicit factum esse Capitolium, quia hoc arcem urbis esse manifestum est. haec historia autem talis est: Brenno duce Senones Galli venerunt ad urbem et circa Alliam fluvium occurrentem sibi deleverunt exercitum omnem populi Romani. aliaque die cum vellent ingredi civitatem, primo cunctati sunt timentes insidias, quia et patentes portas et nullum in muris videbant. postea paulatim ingressi cuncta vastarunt octo integris mensibus, adeo ut quae incendere non poterant, militari manu diruerent, solo remanente Capitolio, ad quod cum utensilibus reliqui confugerant cives: qui tamen a Gallis obsidebantur etiam id penetrare cupientibus, quos alii per dumeta et saxa aspera, alii per cuniculos dicunt conatos ascendere. tunc Manlius, custos Capitolii, Gallos detrusit ex arce, clangore anseris excitatus, quem privatus quidam dono Iunoni dederat: namque secundum Plinium nullum animal ita odorem hominis sentit. qua causa postea eo die quo hoc factum est, canes qui tunc dormientes non senserant, cruci suffigebantur, anseres auro et purpura exornati in lecticis gestabantur. sane hic Manlius post defensum Capitolium pro praemio singulis libris farris ob virtutem a populo donatus est. in tantam autem cibi penuriam redacti erant in obsidione, ut coriis madefactis et postea frictis vescerentur: cuius rei argumentum est quod hodieque ara in Capitolio est Iovis Tutoris, in qua liberati obsidione coria et sola vetera concremaverunt. hic tamen Manlius, postmodum adductus in suspitionem regni appetiti vel inimicorum oppressus factione, a populo damnatus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: