previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[458] conivgis antiqui aut prioris, aut cari. Luciliusconcilio antiquo sapiens vir solus fuisti” : antiquus ergo est qui praecedit eum, qui praesens est. miro quod honore colebat e. q. s.] ritum veri et venerabilis templi mariti templum obtinere cupiebat: templa enim velamentis religiosa monstrantur. miro quod honore colebat exhibendo ea mortuo, quae circa vivos solent fieri. moris enim fuerat, ut nubentes puellae, simul venissent ad limen mariti, postes antequam ingrederentur, propter auspicium castitatis, ornarent laneis vittis: unde ait 'velleribus niveis': et oleo ungerent, unde uxores dictae sunt, quasi unxores. bene ergo Dido cum templum marito exstrueret, veluti devota viro, quippe post quem nuptura non esset, ad consulendum amorem officia ritus maritalis adfixerat, ut morem instauraret uxorum: nam ait post, cum in poenitentia inducitur a poeta, 'non servata fides cineri promissa Sychaeo'. ii tamen, qui de nuptiis scripsisse dicuntur, tradunt, cum nova nupta in domum mariti ducitur, solere postes unguine lupino oblini, quod huius ferae et unguen et membra multis rebus remedio sunt. alii hoc Romuli dicunt temporibus institutum, quod Romulus et Remus lupino lacte nutriti sunt. dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari marito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecitnon licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae” , id est lupae. haec ergo ideo a nove nuptis fiebant, ut sciret se puella domum religiosam ingredi: simul lanam ferens lanificium promittebat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: