previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[58] legiferae cereri leges enim ipsa dicitur invenisse: nam et sacra ipsius thesmophoria vocantur, [id est legumlatio]. sed hoc ideo fingitur, quia ante inventum frumentum a Cerere passim homines sine lege vagabantur: quae feritas interrupta est invento usu frumentorum, postquam ex agrorum divisione nata sunt iura. thesmophoria autem vocantur legumlatio. an quia in aede Cereris aere incisae positae leges fuerunt? phoeboque qui praeest auspiciis, quibus urbes reguntur. patrique lyaeo dictus Lyaeos ἀπὸ τοῦ λύειν, quod nimio vino membra solvantur. qui, ut supra diximus, apte urbibus libertatis est deus; unde etiam Marsyas, eius minister, est in civitatibus, in foro positus, libertatis indicium, qui erecta manu testatur nihil urbi deesse. et communis hoc habet sensus: sacrificabat, inquit, primo numinibus, quae urbi praesunt, quasi nuptura pro utilitate rei publicae; deinde Iunoni, cui curae sunt nuptiae. alii dicunt hos deos quos commemoravit nuptiis esse contrarios: Cererem quia propter raptum filiae nuptias exsecratur, vel ex quo Iovi nupta praelata Iunone repudiata est: nam cum Eleusine Cereris sacrum fit, aedes Iunonis clauditur; item cum Iunoni Eleusine fit, templum Cereris clauditur, nec sacerdoti Iunonis licet gustare unde Cereri sit libatum. et Romae cum Cereri sacra fiunt, observatur ne quis patrem aut filiam nominet, quod fructus matrimonii per liberos constet. Apollinem et Liberum contrarios nuptiis dicunt, quod ille expers uxoris vulgari amore sit usus, ille inter Bacchas non fida conubia sed stupra exerceat, nec nisi raptam coniugem habere potuerit. male ergo invocat hos Dido, quae sibi nuptias optat Aeneae. sed sicut prosperis diis, ut iuvent, ita adversis, ne obsint, sacrificandum est, utnigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam” . alii dicunt favere nuptiis Cererem, quod prima nupserit Iovi et condendis urbibus praesit, ut Calvus docetet leges sanctas docuit et cara iugavit corpora conubiis et magnas condidit urbes” : nam ideo et aratri sulco clauditur civitas: vel quod eandem terram volunt et in eadem urbes exstructas. similiter et Liber propter Marsyam, sicut supra dictum est; merito et Apollo; nam et in arce coli solet, et muros Troianis instituit: iure ergo in nova urbe his sacra fiunt. Iunoni duplici causa, quia et Carthagini praeest et matrimonia dat. est etiam sensus altior: nam facturi aliquid ante adversos placamus deos, et sic propitios invocamus, utnigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam” . ergo modo nuptura placat ante Cererem, quae propter raptum filiae nupturas exsecratur; Apollinem, qui expers uxoris est; Liberum, qui nisi raptam coniugem habere non potuit: et sic Iunonem conciliat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: