previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[6] inferretque deos Latio Latium duplex est, unum a Tiberi usque ad Fundos, aliud inde usque ad Vulturnum. denique ipse dixitveteresque Latiniideo quia scit esse etiam novos, id est a Fundis usque ad Vulturnum. Latium autem dictum est, quod illic Saturnus latuerit. Saufeius Latium dictum ait, quod ibi latuerant incolae, qui quoniam in cavis montium vel occultis caventes sibi a feris beluis vel a valentioribus vel a tempestatibus habitaverint Cascei vocati sunt, quos posteri Aborigines cognominarunt, quoniamaliis ortos esse recognoscebant. ex quibus Latinos etiam dictos. inferretque deos latio hoc est in Latium. et est figura usitata apud Vergilium. quod enim per accusativum cum praepositione dicimus ille per dativum ponit sine praepositione, sicut alibiit clamor caelopro in caelum. 'deos' vero utrum penates, uttalibus attonitus visis et voce deorum” , an se et Ascanium et posteros suos, de quibus dictum estdis genite et geniture deos” ? genus unde latinum si iam fuerunt Latini et iam Latium dicebatur, contrarium est quod dicit ab Aenea Latinos originem ducere. prima est iucunda absolutio, ut 'unde' non referas ad personam, sed ad locum; namque 'unde' adverbium est de loco, non de ductu a persona. tamen Cato in originibus hoc dicit, cuius auctoritatem Sallustius sequitur in bello Catilinae, “primo Italiam tenuisse quosdam qui appellabantur Aborigines. hos postea adventu Aeneae Phrygibus iunctos Latinos uno nomine nuncupatos” . ergo descendunt Latini non tantum a Troianis, sed etiam ab Aboriginibus. est autem vera expositio haec. novimus quod victi victorum nomen accipiunt. potuit ergo victore Aenea perire nomen Latinum. sed volens sibi favorem Latii conciliare nomen Latinum non solum illis non sustulit, sed etiam Troianis inposuit. merito ergo illi tribuit quod in ipso fuerat ut posset perire. unde et ipse inducit in duodecimo libro rogantem Iunonem, ne pereat nomen Latinum. item in execratione Didonis legimusnec cum se sub leges pacis iniquae tradiderit” ; iniqua enim pax est in qua nomen amittit ille qui vicit. sed veteres 'unde' etiam ad personam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iungerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero singulari iunxit, alibi <ad> genus femininum et numerum pluralem refert, utnymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est” , sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad personam transtulitsed eccum Syrum incedere video: hinc iam scibo quid siet” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: