previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[4] vi superum violentia deorum, secundum Homerum, qui dicit a Iunone rogatos esse deos in odium Troianorum: quod et Vergilius tetigit dicensvos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, dique deaeque omnes” . latenter autem defendit hac ratione Troianos, quod non suo merito eos insequebantur numina, sed Iunonis inpulsu. multi 'vi superum' posse accipi dicunt Irim Aeolum Iuturnam Iunonem, sed melius iudicant, vi quam superi habent. saevae cum a iuvando dicta sit Iuno, quaerunt multi, cur eam dixerit saevam, et putant temporale esse epitheton, quasi saeva circa Troianos, nescientes quod saevam dicebant veteres magnam. sic Enniusinduta fuit saeva stola” . item Vergilius cum ubique pium inducat Aeneam, aitmaternis saevus in armis Aeneas” , id est magnus. memorem Iunonis ob iram constat multa in auctoribus inveniri per contrarium significantia: pro activis passiva, utpictis bellantur Amazones armis” ; pro passivis activa, utpopulatque ingentem farris acervum” . et haec varietas vel potius contrarietas invenitur etiam in aliis partibus orationis, ut sit adverbium pro adverbio, ut esthoc tunc ignipotens caelo descendit ab altopro huc; et in participio, utet qua vectus Abaspro qua vehebatur; et in nomine, ut 'memorem Iunonis ob iram' non quae meminerat, sed quae in memoria erat. de his autem haec tantum quae lecta sunt ponimus nec ad eorum exemplum alia formamus. sane memor apud veteres non tantum dicebatur μεμνημένος, sed etiam μνήμων. et hoc per confusionem verbi et nominis; nam 'memorem' est verbi significatio, cum non sit nomen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: