Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. dies haud ita multi intercesserunt,
cum
ex Leontinis legati praesidium finibus suis orantes
venerunt;
quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam
ducesque eius ablegandos.
[
2]
Hippocrates praetor
ducere eo transfugas iussus;
secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt.
[
3]
et mittentibus et missis ea laeta expeditio fuit;
nam et illis,
quod iam diu cupiebant,
novandi res
occasio data est,
et hi sentinam quandam urbis rati
exhaustam laetabantur.
ceterum levaverunt modo
in praesentia velut corpus aegrum,
quo mox in
graviorem morbum recideret.
[
4]
Hippocrates enim
finitima provinciae Romanae primo furtivis excursionibus vastare coepit;
deinde,
cum ad tuendos
sociorum agros missum ab Appio praesidium esset,
omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum
caede multorum fecit.
[
5]
quae cum essent nuntiata
Marcello,
legatos extemplo Syracusas misit qui pacis
fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam umquam causam,
nisi Hippocrates atque Epicydes non
ab Syracusis modo,
sed tota procul Sicilia ablegarentur.
[
6]
Epicydes,
ne aut reus criminis absentis fratris
praesens esset,
aut deesset pro parte sua concitando
bello,
profectus et ipse in Leontinos,
quia satis eos
[p. 268]
adversus populum Romanum concitatos cernebat,
1 avertere etiam ab Syracusanis coepit:
[
7]
nam ita eos
pacem pepigisse cum Romanis ut quicumque populi
sub regibus fuissent2 suae dicionis essent,
nec iam libertate contentos esse nisi etiam regnent ac dominentur.
[
8]
renuntiandum igitur eis esse Leontinos
quoque aequom censere liberos3 esse,
vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit,
vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus Syracusas concursum sit.
4
[
9]
itaque aut eximendum id de foedere esse,
aut legem eam foederis non accipiendam.
[
10]
facile multitudini persuasum;
legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae querentibus et Hippocratem atque Epicydem abire seu Locros seu quo alio
mallent,
dummodo Sicilia cederent,
iubentibus
ferociter responsum est neque mandasse sese Syracusanis ut pacem pro se cum Romanis facerent,
[
11]
neque
teneri alienis foederibus.
[
12]
haec ad Romanos Syracusani detulerunt,
abnuentes Leontinos in sua
potestate esse:
itaque integro secum foedere bellum
Romanos cum iis gesturos,
neque sese defuturos ei
bello,
ita ut in potestatem redacti suae rursus
dicionis essent,
sicut pax convenisset.