previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt. "Populus nos Campanus legatos ad vos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium praesens a vobis petitum. [2] quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius ita infirmiore vinculo contracta esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii vobis minus essemus; [3] nunc, [p. 458] misericordia vestra conciliati auxilioque in dubiis rebus1 defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope divina humanaque indigni videamur. [4] neque hercule, quod Samnites priores amici sociique vobis facti sunt, ad id valere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur, sed ut ii2 vetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere Samnitium, ne qua nova iungeretis foedera, cautum est.

[5] fuit quidem apud vos semper satis iusta causa amicitiae velle eum vobis amicum esse qui vos appeteret: [6] Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam vobis cedentes, haud parva, ut arbitror, accessio bonis rebus vestris in amicitiam venimus vestram. [7] Aequis Volscisque, aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se moverint, ab tergo erimus; et quod vos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio vestro et gloria semper faciemus. [8] subactis his gentibus quae inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis. [9] acerbum ac miserum est, quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo ventum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus. [10] si defenditis, vestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam ergo et Campaniam [p. 460] omnem vestris an Samnitium viribus accedere3 malitis, deliberate.

[11] omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam vestrumque auxilium aequum est patere, iis4 tamen maxime, qui, ea5 implorantibus aliis6 dum supra vires suas praestant, ante omnes7 ipsi in hanc necessitatem venerunt. [12] quamquam pugnavimus verbo pro Sidicinis re pro nobis, cum videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse. [13] nec enim nunc quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt. [14] An, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit quod semel in Sidicino agro iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere? [15] quae est ista tam infesta ira quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata. [16] hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit; aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere volunt. [17] sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupate eam quam illos habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem iusta bella [p. 462] populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra,8 ne bello quidem arbitror vobis opus fore. [18] usque ad nos contemptus Samnitium pervenit, supra non ascendit; itaque umbra vestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus,9 vestrum id omne existimaturi. [19] vobis arabitur ager Campanus, vobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum immortalium numero nobis eritis; nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque superet.

[20] “adnuite, patres conscripti, nutum numenque10 vestrum invictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram. [21] qua frequentia omnium11 generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia votorum lacrimarumque plena reliquisse? in qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse? [22] stare omnem multitudinem ad portas viam hinc ferentem prospectantes certum habeo. quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi12 renuntiare iubetis?13 [23] alterum responsum salutem victoriam lucem ac libertatem; alterumominari horreo quae ferat. proinde ut aut de vestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite.”

1 A.U.C. 409-411

2 ut ii Walters: ut hi U: ut ω.

3 A.U.C. 409-411

4 iis ς: hiis A: his ω.

5 ea Madvig: eam ω: etiam UOς.

6 aliis Madvig: aliis auxilium (wanting in O) ω.

7 ante omnes buettner: omnes ω.

8 A.U.C. 409-411

9 quidquid ipsi fuerimus A2(or A1) ς: quidquid id ipsi fuerimus (but M omits the whole phrase and H everything between quidquid and arabitur) ω.

10 numenque ω: nomenque Mς.

11 omnium M3Ax: ominum Dx: hominum ω.

12 animi florebellus: animis ω: wanting in O

13 iubetis? Madvig: iubeatis ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (58 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capuanus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SIDICI´NI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (35):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: