previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ante omnia igitur in similem transferri terram aut meliorem oportet, nec ex tepidis aut praecocibus in frigidos aut serotinos situs, ut neque ex his in illos; praefodere scrobes ante; si fieri possit, tanto, donec pingui caespite obducantur. mago ante annum iubet, ut solem pluviasque conbibant, aut, si id condicio largita non sit, ignes in mediis fieri ante menses duos, nec nisi post imbres in his seri, altitudinem eorum in argilloso aut duro solo trium cubitorum esse in quamque partem, in pronis palmo amplius, iubetque caminata fossura ore conpressiore esse, in nigra vero terra duo cubita et palmum quadratis angulis eadem mensura. graeci auctores consentiunt non altiores quino semipede esse debere nec latiores ii pedibus, nusquam vero semisquipede minus altos. quoniam in umido solo ad vicina aquae perveniatur, cato, si locus aquosus sit, latos pedes ternos in faucibus imosque palmum et pedem, altitudine iiii pedum, eos lapide consterni aut, si non sit, perticis salignis viridibus, si neque hae sint, sarmentis, ita ut in altitudinem semipes detrahatur. nobis adiciendum videtur ex praedicta arborum natura, ut altius demittantur ea, quae summa tellure gaudent, tamquam fraxinus, olea. haec et similia quaternos pedes oporteat demitti. ceteris altitudinis pedes terni suffecerint. est innoxium adradi partes, quae se nudaverint. "excide radicem," inquit, "istam", papirius cursor imperator, ad terrorem praenestinorum praetoris destringi securi iussa. testas, aliqui lapides rotundos subici malunt, qui et contineant umorem et transmittant, non idem planos facere et a terreno arcere radicem existimantes. glarea substrata inter utramque sententiam fuerit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SULMO
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: