previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

a caelo proximum est terrae dixisse rationem, haud faciliore tractatu, quippe non eadem arboribus convenit et frugibus plerumque, nec pulla, qualem habet campania, ubique optima vitibus, aut quae tenues exhalat nebulas, nec rubrica multis laudata. cretam in albensium pompeianorum agro et argillam cunctis ad vineas generibus anteponunt, quamquam praepingues, quod excipitur in eo genere. invicem sabulum album in ticiniensi multisque in locis nigrum itemque rubrum, etiam pingui terrae permixtum, infecundum est. argumenta quoque iudicantium saepe fallunt. non utique laetum solum est, in quo procerae arbores nitent, praeterquam illis arboribus. quid enim abiete procerius at quae vixisse possit alia in loco eodem nec luxuriosa pabula pinguis soli semper indicium habent. nam quid laudatius germaniae pabulis at statim subest harena tenuissimo caespitum corio. nec semper aquosa est terra, cui proceritas herbarum, non, hercules, magis quam pinguis, adhaerens digitis, quod in argillis arguitur. scrobes quidem regesta in eos nulla conplet, ut densa atque rara ad hunc modum deprehendi possit, ferroque omnis rubiginem obducit. nec gravis aut levior iusto deprehenditur pondere. quod enim pondus terrae iustum intellegi potest neque fluminibus adgesta semper laudabilis, quando senescant sata quaedam aqua. sed neque illa, quae laudatur, diu praeterquam salici utilis sentitur. inter argumenta stipulae crassitudo est, tanta alioqui in leborino campaniae nobili campo, ut ligni vice utantur. sed id solum ubicumque arduum opere, difficili cultu, bonis suis acrius paene, quam vitiis posset, adfligit agricolam. et carbunculus, quae terra ita vocatur, emendari intenta cura videtur. nam tofus naturae friabilis expetitur quoque ab auctoribus. vergilius et quae felicem ferat non inprobat vitibus. salsaeque terrae multa melius creduntur, tutiora a vitiis innascentium animalium. nec colles opere nudantur, si quis perite fodiat, nec campi omnes minus solis atque perflatus, quam opus sit, accipiunt, et quasdam pruinis ac nebulis pasci diximus vites. omnium rerum sunt quaedam in alto secreta et suo cuique corde pervidenda. quid quod mutantur saepe iudicata quoque et diu comperta in thessalia circa larisam emisso lacu frigidior facta ea regio est, oleaeque desierunt, quae prius fuerant, item vites aduri, quod non antea, ... aenos sensit admoto hebro, et circa philippos cultura siccata regio mutavit caeli habitum. at in syracusano agro advena cultor elapidato solo perdidit fruges luto, donec regessit lapides. in syria levem tenui sulco inprimunt vomerem, quia subest saxum exurens aestate semina. iam in quibusdam locis similes aestus inmodici et frigorum effectus. est fertilis thracia frugum rigore, aestibus africa et aegyptus. in chalcia rhodiorum insula locus quidam est in tantum fecundus, ut suo tempore satum demetant hordeum sublatumque protinus serant et cum aliis frugibus metant. glareosum oleis solum aptissimum in venafrano, pinguissimum in baetica. pucina vina in saxo cocuntur, caecubae vites in pomtinis paludibus madent. tanta est argumentorum ac soli varietas ac differentia. caesar vopiscus, cum causam apud censores ageret, campos rosiae dixit italiae sumen esse, in quibus perticas pridie relictas gramen operiret, sed non nisi ad pabulum probantur. non tamen indociles natura nos esse voluit, et vitia confessa fecit etiam ubi bona certa non fecerat. quamobrem primum crimina dicemus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: