Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
haec in Hispania secunda aestate Punici
belli gesta, cum in Italia paulum intervalli cladibus
Romanis sollers cunctatio Fabii fecisset;
[2]
quae ut
Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat,
tandem eum militiae magistrum delegisse Romanos
cernentem,
[3]
qui bellum ratione, non fortuna gereret,
ita contempta erat inter civis armatos pariter togatosque, utique postquam absente eo temeritate magistri
equitum laeto verius dixerim quam prospero eventu
pugnatum fuerat.
[4]
accesserant duae res ad augendam
invidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis,
quod, cum a perfugis ei monstratus ager dictatoris
esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum
ignemque et vim omnem hostilem abstineri iussit, ut
occulti alicuius pacti ea merces videri posset,
[5]
altera
ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non expectata
in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue
in maximam laudem verso.
[6]
in permutandis captivis,
quod sic primo Punico bello factum erat, convenerat
inter duces Romanum Poenumque, ut, quae pars plures
reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras
in militem praestaret.
[7]
ducentis quadraginta septem
cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque
[p. 86]
pro eis debitum saepe iactata in senatu re,
[8]
quoniam non consuluisset patres tardius erogaretur, inviolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio
vendidit fidemque publicam inpendio privato exsolvit.
[9]
Hannibal pro Gereoni moenibus cuius urbis captae
atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat.
[10]
inde frumentatum duas
exercitus partes mittebat; cum tertia ipse expedita in
statione erat simul castris praesidio et circumspectans,
necunde impetus in frumentatores fieret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.