Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
duplex inde Hannibali gaudium fuit—
neque enim quicquam eorum, quae apud hostes agerentur, eum fallebat et perfugis multa indicantibus et
per suos explorantem—
[2]
: nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabii
dimidium virium decessisse.
[3]
tumulus erat inter castra
Minucii et Poenorum, quem qui occupasset, haud dubie
iniquiorem erat hosti locum facturus.
[4]
eum non tam
capere sine certamine volebat Hannibal, quamquam id
operae pretium erat, quam causam certaminis cum
Minucio, quem procursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere.
[5]
ager omnis medius erat prima specie
inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam
sed ne vepribus quidem vestitum habebat,
[6]
re ipsa
natus tegendis insidiis eo magis, quod in nuda valle
nulla talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus
cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere.
[7]
in has latebras, quot quemque locum
apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque.
[8]
necubi tamen aut motus alicuius
temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle
tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad ;
capiendum quem ante diximus tumulum avertit oculos
[p. 91]
hostium.
[9]
primo statim conspectu contempta paucitas,
ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostis ac
locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat et vanis minis increpat
hostem.
[10]
principio levem armaturam dimittit, deinde
conferto agmine mittit equites; postremo, cum hostibus
quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus
procedit.
[11]
et Hannibal laborantibus suis alia atque
alia crescente certamine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleverat aciem, ac totis utrimque viribus certatur. prima levis armatura Romanorum,
praeoccupatum ex inferiore loco succedens tumulum,
[12]
pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit.
[13]
peditum acies inter
perculsos inpavida sola erat videbaturque, si iusta ac
recta pugna esset, haudquaquam inpar futura: tantum
animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta;
[14]
sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt,
ut nec animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.