Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
61.
postquam Manlius dixit, quamquam patrum
quoque plerosque captivi cognatione attingebant, praeter
exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines
movit,
[2]
quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa
erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama
erat, egentem locupletari volebant.
[3]
cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos
ad portam prosecuti sunt.
[4]
unus ex iis domum abiit,
quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsolvisset. quod ubi innotuit relatumque ad senatum
est, omnes censuerunt conprehendendum et custodibus
publice datis deducendum ad Hannibalem esse.
est et alia de captivis fama:
[5]
decem primo venisse;
de eis cum dubitatum in senatu esset, admitterentur
[p. 124]
in urbem necne, ita admissos esse, ne tamen iis senatus
daretur;
[6]
morantibus deinde longius omnium spe alios
tris insuper legatos venisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium;
[7]
tum demum ab cognato
Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum; et novos
legatos tris ad Hannibalem revertisse, decem veteres
remansisse,
[8]
quod per causam recognoscendi nomina
captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, victosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint;
[9]
ceterum proxumis
censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi
extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni
deinde vita sed prope luce ac publico caruerint.
[10]
mirari magis adeo discrepare inter auctores quam,
quid veri sit, discernere queas.
quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod fides sociorum,
quae ad eam diem firma steterat, tum labare coepit,
nulla profecto alia de re, quam quod desperaverant
de imperio.
[11]
defecere autem ad Poenos hi populi:
Campani, Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars,
Samnites praeter Pentros,
[12]
Bruttii omnes, Lucani,
praeter hos Uzentini et Graecorum omnis ferme
ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique,
et Cisalpini omnes Galli.
[13]
nec tamen eae clades
defectionesque sociorum moverunt, ut pacis usquam
mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis
Romam adventum nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptae cladis;
[14]
quo in tempore ipso
adeo magno animo civitas fuit, ut consuli ex tanta clade,
cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum
frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae,
quod de re publica non desperasset;
[15]
qui si Carthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.