Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
Romanus
tunc exercitus in agro Larinati erat. praeerat Minucius
magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad
urbem dictatore.
[2]
ceterum castra, quae in monte alto
ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur,
agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut
impetus aut in frumentatores palatos aut in castra
relicta cum levi praesidio fieret.
[3]
nec Hannibalem
fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos.
[4]
ipse autem,
quod minime quis crederet, cum hostis propius esset,
tertiam partem militum frumentatum duabus in castris
retentis dimisit,
[5]
dein castra ipsa propius hostem movit
duo ferme a Gereonio milia in tumulum hosti conspectum, ut intentum se sciret esse ad frumentatores,
si qua vis fieret, tutandos.
[6]
propior inde ei atque ipsis
imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad
quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie
hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi
Numidae ceperunt.
[7]
quos tenentis locum contempta
paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo
transferunt castra.
[8]
tum utique exiguum spatii vallum
a vallo aberat, et id ipsum totum prope compleverat
Romana acies. simul et per aversa castra e castris
Hannibalis equitatus cum levi armatura emissus in
frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum
fecit.
[9]
nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta
paucitate vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat.
[p. 87]
iamque artibus Fabii pars exercitus aberat iam fame,
[10]
sedendo et cunctando, bellum gerebat receperatque suos
in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant.
iusta quoque acie
[11]
et collatis signis dimicatum quidam
auctores sunt: primo concursu Poenum usque ad castra
fusum, inde eruptione facta repente versum terrorem
in Romanos, Numeri Decimi Samnitis deinde interventu
proelium restitutum.
[12]
hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat, sed toto Samnio,
iussu dictatoris octo milia peditum et equites quingentos ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset
Hannibali, speciem parti utrique praebuisse novi praesidii cum Q. Fabio ab Roma venientis.
[13]
Hannibalem
insidiarum quoque aliquid timentem recepisse suos,
Romanum insecutum adiuvante Samnite duo castella
eo die expugnasse.
[14]
sex milia hostium caesa, quinque
admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade
vanam famam egregiae victoriae cum vanioribus litteris
magistri equitum Romam perlatam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.