Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
Romani,
[p. 82]
quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto
praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti
trepidam hostium classem navis omnis,
[2]
quae non aut
perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant
vadis, religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere.
[3]
neque id
pulcherrimum eius victoriae fuit, sed quod una levi
pugna toto eius orae mari potiti erant.
[4]
itaque ad
Onusam classe provecti; escensio ab navibus in terram
facta. cum urbem vi cepissent captamque diripuissent,
Carthaginem inde petunt,
[5]
atque omnem agrum circa
depopulati postremo tecta quoque iniuncta muro portisque incenderunt.
[6]
inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti erat ad
rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod satis in
usum fuit sublato ceterum omne incensum est.
[7]
nec
continentis modo praelecta est ora, sed in Ebusum
insulam transmissum. ibi urbe, quae caput insulae
est,
[8]
biduum nequiquam summo labore oppugnata ubi
in spem inritam frustra teri tempus animadversum est,
[9]
ad populationem agri versi direptis aliquot incensisque
vicis maiore quam ex continenti praeda parta cum in
naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem
petentes ad Scipionem venerunt.
[10]
inde flexa retro classis
reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populorum, qui cis Hiberum incolunt, multorum et ultimae
Hispaniae legati concurrerunt.
[11]
sed qui vere dicionis
imperiique Romani facti sint obsidibus datis populi,
amplius fuere centum viginti.
[12]
igitur terrestribus quoue copiis satis fidens Romanus usque ad saltum
Castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam
ac propius Oceanum concessit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.