Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44.
consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu
Poenum habebant, bina castra communiunt eodem ferme
intervallo, quo ad Gereonium, sicut ante copiis divisis.
[2]
Aufidus amnis utrisque castris adfluens aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate haud sine certamine
[p. 106]
dabat;
[3]
ex minoribus tamen castris, quae posita
trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia
ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium.
[4]
Iannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam,
qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi
consules, derigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostis.
[5]
inde rursus sollicitari seditione militari
ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus
Semproniique et Flamini temeritatem Varroni, Varro
Paulo speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum
Fabium obiceret,
[6]
testareturque deos hominesque hic,
nullam penes se culpam esse, quod Hannibal iam velut
usu cepisset Italiam: se constrictum a collega teneri;
ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi
militibus;
[7]
ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque inprovidam pugnam legionibus accideret,
se omnis culpae exsortem, omnis eventus participem
fore diceret: videret, ut, quibus lingua prompta ac
temeraria, aeque in pugna vigerent manus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.