Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
dum altercationibus magis quam consiliis
tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum
diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet
copias,
[2]
Numidas ad invadendos ex minoribus castris
Romanorum aquatores trans flumen mittit.
[3]
quam
inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro
vallo locatam atque in ipsas prope portas evecti sunt.
[4]
id vero adeo indignum visum ab tumultuario auxilio
iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una
causa, ne extemplo transirent flumen derigerentque
aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die
penes Paulum fuit.
[5]
itaque postero die Varro, cui sors
eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum
proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente
Paulo, quia magis non probare quam non adiuvare
consilium poterat.
[6]
transgressi flumen eas quoque, quas
in castris minoribus habuerant, copias suis adiungunt
[p. 107]
atque ita instruunt aciem: in dextro cornu—id erat
gumini propius—Romanos equites locant, deinde
pedites;
[7]
laevum cornu extremi equites sociorum, intra
pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt; iaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis
prima acies facta.
[8]
consules cornua tenuere, Terentius
laevum, Aemilius dextrum; Gemino Servilio media
pugna tuenda data.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.