Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47.
clamore sublato procursum ab auxiliis
et pugna levibus primum armis commissa; deinde
[p. 108]
equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum
dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae;
frontibus enim adversis concurrendum erat,
[2]
quia nullo
circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis, hinc
peditum acies claudebant.
[3]
in derectum utrimque nitentes
stantibus ac confertis postremo turba equis vir virum
amplexus detrahebat equo. pedestre magna iam ex
parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius
pugnatum est, pulsique Romani equites terga vertunt.
[4]
sub equestris finem certaminis coorta est peditum
pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque;
[5]
tandem Romani, diu
ac saepe conisi, obliqua fronte acieque densa inpulere
hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum,
a cetera prominentem acie.
[6]
inpulsis deinde ac trepide
referentibus pedem institere, ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam primum
aciem inlati postremo nullo resistente ad subsidia
Afrorum pervenerunt,
[7]
qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie.
[8]
qui cuneus ut pulsus
aequavit frontem primum, dein cedendo etiam sinum
in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant, irruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas,
mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostis.
[9]
hinc Romani defuncti nequiquam proelio uno omissis
Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, adversus
Afros integram pugnam ineunt,
[10]
non tantum eo iniquam,
quod inclusi adversus circumfusos, sed etiam quod fessi
cum recentibus ac vegetis pugnabant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.