Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
58.
namque Hannibal secundum tam prosperam
ad Cannas pugnam victoris magis quam bellum gerentis
intentus curis, cum captivis productis segregatisque
socios,
[2]
sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum
benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque vocatos, quod numquam alias antea, satis miti
sermone adloquitur:
[3]
non internecivum sibi esse cum
Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare.
et patres virtuti Romanae cessisse, et se id adniti, ut
suae in vicem simul felicitati et virtuti cedatur.
[4]
itaque
redimendi se captivis copiam facere; pretium fore in
capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos
pediti, servo centenos.
[5]
quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad id pretium, quo pepigerant dedentes
se, laeti tamen quamcumque condicionem paciscendi
acceperunt.
[6]
placuit suffragio ipsorum decem deligi
qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei,
quam ut iurarent se redituros, acceptum.
[7]
missus cum
his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad
pacem inclinarent animos, condiciones ferret.
[8]
cum
egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani
ingenii homo, veluti aliquid oblitus, iuris iurandi solvendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites
adsequitur.
[9]
ubi Romam venire eos nuntiatum est,
Carthaloni obviam lictor missus, qui dictatoris verbis
nuntiaret, ut ante noctem excederet finibus Romanis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.