previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

aviola consularis in rogo revixit et, quoniam subveniri non potuerat praevalente flamma, vivus crematus est. similis causa in l. lamia praetorio viro traditur. nam c. aelium tuberonem praetura functum a rogo relatum messala rufus et plerique tradunt. haec est condicio mortalium. ad has et eius modi occasiones fortunae gignimur, uti de homine ne morti quidem debeat credi. reperimus inter exempla hermotimi clazomenii animam relicto corpore errare solitam vagamque e longinquo multa adnuntiare, quae nisi a praesente nosci non possent, corpore interim semianimi, donec cremato eo inimici, qui cantharidae vocabantur, remeanti animae veluti vaginam ademerint; aristeae etiam visam evolantem ex ore in proconneso corvi effigie, magna quae sequitur hanc fabulositate. quam equidem et in gnosio epimenide simili modo accipio, puerum aestu et itinere fessum in specu septem et quinquaginta dormisse annis, rerum faciem mutationemque mirantem velut postero die experrectum, hinc pari numero dierum senio ingruente, ut tamen in septimum et quinquagesimum atque centesimum vitae duraret annum. feminarum sexus huic malo videtur maxime opportunus conversione volvae, quae si corrigatur, spiritus restituitur, huc pertinet nobile illud apud graecos volumen heraclidis septem diebus feminae exanimis ad vitam revocatae. Varro quoque auctor est xxviro se agros dividente capuae quendam, qui efferretur foro, domum remeasse pedibus. hoc idem aquini accidisse. romae quoque corfidium, materterae suae maritum, funere locato revixisse et locatorem funeris ab eo elatum. adicit miracula, quae tota indicasse conveniat: e duobus fratribus equestris ordinis corfidiis maiori accidisse ut videretur expirasse, apertoque testamento recitatum heredem minorem funeri institisse; interim eum, qui videbatur exstinctus, plaudendo concivisse ministeria et narrasse a fratre se venisse, commendatam sibi filiam ab eo, demonstratum praeterea quo in loco defodisset aurum nullo conscio, et rogasse ut iis funebribus, quae comparasset, efferretur. hoc eo narrante fratris domestici propere adnuntiavere exanimatum illum, et aurum ubi dixerat repertum est. plena praeterea vita est his vaticiniis, sed non conferenda, cum saepius falsa sint, sicut ingenti exemplo docebimus. bello siculo gabienus caesaris classium fortissimus, captus a sexto pompeio, iussu eius incisa cervice et vix cohaerente, iacuit in litore toto die. deinde, cum advesperavisset, gemitu precibusque congregata multitudine petiit uti pompeius ad se veniret aut aliquem ex arcanis mitteret; se enim ab inferis remissum habere quae nuntiaret. misit plures pompeius ex amicis, quibus gabienus dixit inferis dis placere pompei causas et partes pias; proinde eventum futurum quem optaret: hoc se nuntiare iussum; argumentum fore veritatis quod peractis mandatis protinus expiraturus esset. idque ita evenit. post sepulturam quoque visorum exempla sunt, nisi quod naturae opera, non prodigia, consectamur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: