Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. CN.
SERVILIUS et C.
Servilius consules—
sextus1 decimus is annus belli Punici erat—
cum de re publica belloque et provinciis ad senatum rettulissent,
[
2?]
censuerunt patres ut consules inter se compararent
sortirenturve uter Bruttios adversus Hannibalem,
uter
Etruriam ac Ligures provinciam haberet;
[
3]
cui Bruttii
evenissent exercitum a P.
Sempronio acciperet;
P.
Sempronius—
ei quoque enim pro consule2 imperium in annum prorogabatur—
P.
Licinio succederet.
[
4]
is Romam reverteretur,
bello quoque
bonus habitus ad cetera,
quibus nemo ea tempestate
instructior civis habebatur,
congestis omnibus
humanis ab natura fortunaque bonis.
[
5]
nobilis idem
ac dives erat;
forma viribusque corporis excellebat;
facundissimus habebatur seu causa oranda,
seu in
senatu et apud3 populum suadendi ac dissuadendi [p. 368]
locus esset;
[
6]
iuris pontificii peritissimus;
super haec4 bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat.
quod in Bruttiis provincia,
idem in Etruria ac Liguribus decretum:
[
7]
M.
Cornelius novo consuli tradere exercitum iussus;
ipse prorogato imperio
Galliam provinciam obtineret5 cum legionibus iis quas L.
Scribonius priore anno habuisset.
[
8]
sortiti deinde provincias:
Caepioni Bruttii,
Gemino6 Etruria evenit.
[
9]
tum praetorum provinciae in sortem coniectae:
iuris dictionem urbanam Paetus Aelius,
Sardiniam P.
Lentulus,
Siciliam7 P.
Villius,
Ariminum cum duabus legionibus—
sub Sp.
Lucretio eae fuerant —
Quinctilius Varus est sortitus.
[
10]
et Lucretio prorogatum imperium,
ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret.
P.
Scipioni non temporis,
sed rei gerendae fine,
donec debellatum in Africa foret,
prorogatum imperium est;
[
11]
decretumque ut supplicatio fieret,
quod is in Africam provinciam traiecisset,
ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.