previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. ecquem1 tu horum qui adsunt2, quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec omnia3 perire voluerit4, aut tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod salvum esse vellet? an vero clarissimum virum generis vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit ut in ceteros5 firmaret imperium; tu rem publicam reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis6 ipsa necaretur, necavit? [33] itaque attende7, Torquate, quam ego defugiam auctoritatem consulatus mei! maxima voce ut omnes exaudire possint dico semperque dicam. adeste8 omnes animis, Quirites9, quorum ego frequentia magno opere laetor; erigite mentis aurisque vestras et me de invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite! ego consul, cum exercitus perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissimum et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum ad occasum interitumque rei publicae Catilina in castris, in his autem templis atque10 tectis dux Lentulus esset constitutus, meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine dilectu11, sine armis, sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque confessis12 incensione urbem, internicione civis, vastitate Italiam, interitu rem publicam liberavi; ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, quinque hominum amentium ac perditorum poena redemi. [34] an me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae iuratus in maxima contione dixissem?


1 et quem codd.: corr. ed. Crat.

2 adsunt bχc: assunt cett.

3 omnia omni T: om. e

4 voluerit fort. se salvo voluerit (colon numero caret

5 ceteros e, Schol.: ceteris cett.

6 iis k: his cett.

7 attende Te: attende iam cett.

8 adeste Teπ: adestote cett.

9 Quirites scripsi: qui adestis (corpore add. p. mg., corporibus add. ς mg., b1k) codd.: qui adstatis Reid (nota q~ turbas dedit, cf. Phil. iv. 1)

10 atque ac e

11 dilectu eπ: delectu cett.

12 confessis Teaπ: confossis cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: