previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. [77] Sullam, iudices, ex his1 qui cum hoc vivunt atque2 vixerunt honestissimorum hominum3 gregibus reicietis, ex hoc amicorum4 numero, ex hac familiarium5 dignitate in impiorum partem atque in parricidarum sedem6 et7 numerum transferetis? Vbi erit igitur illud firmissimum8 praesidium pudoris, quo in loco nobis vita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis partae fructus reservabitur, si in9 extremo discrimine ac dimicatione fortunae deseret10, si non aderit, si nihil adiuvabit? [78]

quaestiones nobis servorum accusator et tormenta11 minitatur. in quibus quamquam nihil periculi suspicamur, tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura cuiusque cum animi tum corporis, regit quaesitor12, flectit libido, corrumpit spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis nihil veritati loci relinquatur. vita P. Sullae torqueatur13, ex ea quaeratur num quae occultetur libido, num quod lateat facinus, num quae crudelitas, num quae audacia. nihil erroris erit in causa nec obscuritatis, iudices, si a vobis vitae perpetuae vox, ea quae verissima et gravissima14 debet esse, audietur. [79] nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur. sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra moveat. vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibus15 repentinisque periculis vitam unius cuiusque esse testem. quam vos, iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad poenam et ad salutem vita16 plurimum, quam solam videtis per se17 ex sua natura facillime perspici, subito flecti fingique non posse.


1 iis ς, ed. V

2 atque aut T: at π

3 hominum amicorum T

4 amicorum Klotz: hominum codd.

5 familiarium Tπb2χ: familiari cett.

6 sedem Tπ: cedem cett.

7 et atque T: ac ab

8 firmissimum T: fortissimum cett.

9 in non T: nos in Richter

10 deseret k: deserit (-uit b1c2) cett.

11 accus. et tormenta T: ac tormenta accus. cett.

12 quaesitor T: quaestor cett.

13 torqueatur Tπ: Torquate cett.

14 verissima et gravissima T: gravissima et verissima πa: gravissima cett.

15 disceptationibus Madvig

16 vita π: om. cett.

17 per se Mommsen: ipse T: ipsam cett. ex sua T: ex vi sua (ex nat. sua et in π) cett., cf. § 71, Caec. 88. 104 natura Tπ: naturaque cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: