12. atque etiam
illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te amare,
Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem1 omnes
exaudiant clarissima voce dicam. harum omnium rerum
quas ego in consulatu pro salute rei publicae2 suscepi atque3
gessi L. ille Torquatus, cum esset meus contubernalis in
consulatu4 atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum
auctor, cum signifer esset iuventutis5, actor6, adiutor, particeps
exstitit; parens eius, homo amantissimus patriae, maximi
animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger,
tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam7 est a me
digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit plurimum,
cum infirmitatem corporis animi virtute8 superaret.
[35]
videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem
bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque
semper nec, si a me forte9 desciveris, idcirco te a se
et a re publica et a tua10 dignitate deficere patientur. sed
iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi
de memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita
est ab illo. nam si Torquatus Sullam solum accusasset,
ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum
qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione11
in me esset invectus et cum, ut initio12 dixi, defensionem
meam spoliare auctoritate13 voluisset, etiam si dolor meus14
respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem
flagitavisset15.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ut id Reid
2 salute rei p. Te: communi salute ς: salute agχc: salute communi bpk
3 atque Teg: et cett.
4 in consulatu e: post consulatu colon pro salute ... consulatu repetit T: in consulatu cum signifer esset iuventutis cett.
5 cum princeps ... iuventutis post exstitit hab. codd.: huc transtuli
6 actor Orelli: auctor codd. (cf. Sest. 61)
7 nusquam Te: numquam cett.
8 virtute animi e
11 orat. illa e
12 ut initio Te: initio ut cett.
13 spoliare auct Te: auct. spoliare cett.
14 meus dolor e: dolor me meus Orelli
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.