previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [21]

hic ait se ille, iudices, regnum meum ferre non posse. quod tandem, Torquate, regnum? consulatus, credo, mei; in quo ego imperavi nihil et1 contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est videlicet a me2 regnum, sed repressum3. an tum4 in tanto imperio, tanta5 potestate non dicis me6 fuisse regem, nunc privatum regnare dicis7? quo tandem nomine? 'quod, in quos testimonia dixisti,' inquit, 'damnati sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri.' hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo8, si falsum dixerim, te in eosdem9 dixisse; sin verum, non esse hoc regnare, cum verum iuratus10 dicas, probare. de huius spe tantum dico, nullas a me opes P. Sullam, nullam11 potentiam, nihil denique praeter12 fidem defensionis exspectare. [22] 'Nisi tu,' inquit, 'causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed indicta causa profugisset.' si iam hoc tibi13 concedam, Q. Hortensium, tanta gravitate14 hominem, si hos talis viros non suo stare iudicio, sed meo; si hoc tibi dem15 quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui calamitosos non deserit? at hic etiam, id quod tibi necesse minime16 fuit, facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto iam de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me17, quoniam18, ut tu ais19, duo iam20 peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. 'hoc dico,' inquit, 'te esse21 ex municipio.' fateor et addo etiam: [23] ex eo22 municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est. sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis veniant peregrini tibi esse videantur. nemo23 istuc M. illi24 Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio25, nemo M'. Curio26, nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam. equidem vehementer laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam partem civium conveniret27.


1 et sed b2

2 videlicet a me e: a me iudices cett.

3 repressum e: repulsum b2ψ2: non permissum ςb1k, p. mg.: promissum cett.

4 tum tu πe, Schol.

5 tanta mei, Schol.: tantaque Mai (sil.) dices Schol.

6 me Teπ, Schol.: om. cett.

7 dices Stangl

8 respondebo T

9 eosdem e, Schol.: eos cett.

10 iuratus Teb1, Schol.: iuratos cett.

11 nullam om. Tea

12 praeter propter T

13 iam tibi hoc eπ

14 gravitate tanta e

15 dem Naugerius (1): idem codd.

16 minime tibi necesse e

17 me esse e

18 quoniam Te: quia cett.

19 ais T: agis e: vis cett.

20 duo iam scripsi: etiam (ex .11. iam credo, cf. Font. 24, Rab. Post. 31) codd.: iam Müller

21 esse e Schol.

22 eo om. Tb1

23 nemo e, Schol.: nemo enim cett.

24 illi om. Schol.

25 Ti. Teag, Schol.: T. cett.

26 M' Curio Schol., Manutius: Curio πc, ed. V: Curioni cett.

27 pertineret πb2c

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: