previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. quid deinde? quid feci? Cum scirem ita esse1 indicium relatum2 in tabulas publicas ut illae tabulae privata tamen custodia more maiorum continerentur, non occultavi, non continui domi, sed statim3 describi ab omnibus librariis, dividi passim et pervolgari atque edi populo Romano imperavi. divisi tota4 Italia, emisi5 in omnis provincias; eius indici ex6 quo oblata salus7 esset omnibus expertem esse neminem volui. [43] itaque dico locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi Romani nomen sit, quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit. in quo ego tam8 subito et exiguo et turbido tempore multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponte providi, primum ne quis9 posset tantum aut de rei publicae aut de alicuius periculo meminisse10 quantum vellet; deinde ne cui liceret umquam reprehendere illud indicium aut temere creditum criminari; postremo ne quid iam a me, ne quid ex meis commentariis quaereretur, ne aut oblivio mea aut memoria nimia videretur11, ne denique aut neglegentia turpis aut diligentia crudelis putaretur. [44] sed tamen abs te, Torquate, quaero: cum indicatus tuus esset inimicus12 et esset eius rei frequens senatus et recens memoria testis, et tibi13, meo familiari et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint scribae mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent, cur cum14 videres aliter fieri15, tacuisti16, passus es, non mecum aut ut17 cum familiarissimo18 questus es aut, quoniam tam facile inveheris in amicos, iracundius et19 vehementius expostulasti? tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto, divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem ementiare20 et in eum locum te deducas ut, ante quam me commutati indici coargueris, te summae neglegentiae tuo iudicio21 convictum esse fateare?


1 esse Te: om. cett.

2 relatum Teaπ: om. cett.

3 statim hoc loco hab. Te, post describi πς, post omnibus cett.

4 toti (-ae e) Italiae codd.: corr. Madvig

5 emisi E: dimisi Tπ: divisi cett.

6 ex (et e) Te: e cett.

7 obl. salus Te: salus obl. cett.

8 tam gς: tum cett.

9 qui Reid

10 meminisse hic desinit e

11 nimia vid. T: vid. nimia cett.

12 esset inim. T: inim. esset cett.

13 et tibi Halm: tibi codd.: tibique Meerdervoort

14 cur cum Nohl: cum codd.

15 ferri T: referri Orelli

16 cur tacisti ς mg., πb1c2k, ed. V

17 ut supplevi

18 familiarissimo scripsi: familiari meo codd.: familiari tuo Richter

19 et π: aut cett.

20 ementiare T: enuntiare (audeas add. ς mg., bc2k) cett.

21 indicio ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: