[6]
quis nostrum adfuit Vargunteio? nemo, ne hic
quidem Q. Hortensius1, praesertim qui illum solus antea de
ambitu defendisset. non enim iam se ullo officio cum illo
coniunctum arbitrabatur, cum ille tanto scelere commisso
omnium officiorum societatem diremisset. quis nostrum
Serv. Sullam, quis Publium2, quis M. Laecam, quis C.3 Cornelium
defendendum putavit, quis eis horum4 adfuit? nemo.
quid ita? quia ceteris in5 causis etiam nocentis viri boni,
si necessarii sunt, deserendos6 esse non putant; in hoc
crimine non solum levitatis est culpa7 verum etiam quaedam
contagio sceleris, si defendas eum8 quem obstrictum esse
patriae parricidio9 suspicere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.