Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cornelius Lentulus pontufex maximus et C. Papirius C. F.
Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. F. Masso decemvir sacrorum.
[2]
in Lentuli locum
M. Cornelius Cethegus, in Papiri Cn. Servilius Caepio
pontifices suffecti sunt, augur creatus L. Quintius Flainiinus, decemvir sacrorum L. Cornelius Lentulus.
comitiorum consularium iam adpetebat tempus,
[3]
sed quia consules bello intentos avocare non placebat,
Ti. Sempronius consul comitiorum causa dictatorem
dixit C. Claudium Centonem. ab eo magister equitum
est dictus Q. Fulvius Flaccus.
[4]
dictator primo comitiali
die creavit consules Q. Fulvium Flaccum, magistrum
equitum, et Ap. Claudium Pulchrum, cui Sicilia provincia in praetura fuerat.
[5]
tum praetores creati Cn.
Fulvius Flaccus, C. Claudius Nero, M. Iunius Silanus,
P. Cornelius Sulla. comitiis perfectis dictator magistratu
abiit.
[6]
aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio
Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit
cognomen. huic petenti aedilitatem cum obsisterent
tribuni plebis negantes rationem eius habendam esse,
quod nondum ad petendum legitima aetas esset,
[7]
"si
me" inquit "omnes Quirites aedilem facere volunt,
satis annorum habeo." tanto inde favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est, ut tribuni
repente incepto destiterint.
[8]
aedilicia largitio haec fuit:
ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti
et diem unum instaurati, et centeni congii olei in vicos
singulos dati.
[9]
L. Villius Tappulus et M. Fundanius
Fundulus aediles plebei aliquot matronas apud populum
[p. 238]
probri accusarunt, quasdam ex eis damnatas in exilium egerunt.
[10]
ludi plebei per biduum instaurati et
Iovis epulum fuit ludorum causa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.