This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
71. victoriam honestam ex hostibus1 partam turpe domi de finibus sociorum iudicium populi
deformavit.
[2]
Aricini atque Ardeates de ambiguo
agro cum saepe bello certassent, multis in vicem
cladibus fessi iudicem populum Romanum cepere.
cum ad causam orandam venissent,
[3]
concilio populi
a magistratibus dato magna contentione actum.
iamque editis testibus cum tribus vocari et populum
inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de
plebe magno natu et “si licet” inquit, “consules,
de re publica dicere, errare ego populum in hac
causa non patiar.”
[4]
cum ut vanum eum negarent
consules audiendum esse vociferantemque prodi
publicam causam submoveri iussissent, tribunos appellat.
[5]
tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine
[p. 244]
magis quam regunt, dedere cupidae audiendi plebi2 ut quae vellet Scaptius diceret.
[6]
ibi infit annum se tertium et octogensimum agere et in eo agro de quo
agitur militasse, non iuvenem, vicesima iam stipendia
merentem, cum ad Coriolos sit bellatum. eo rem
se vetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae
infixam adferre,
[7]
agrum de quo ambigitur finium
Coriolanorum fuisse captisque Coriolis iure belli
publicum populi Romani factum. mirari se quonam
ore3 Ardeates Aricinique, cuius agri ius nunquam usurpaverint incolumi Coriolana re, eum se a populo Romano, quem pro domino iudicem fecerint, intercepturos sperent.
[8]
sibi exiguum vitae tempus superesse; non potuisse se tamen inducere in animum quin, quem agrum miles pro parte virili manu
cepisset, eum senex quoque voce, qua una posset,
vindicaret. magnopere se suadere populo, ne inutili
pudore suam ipse causam damnaret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.