Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 338]caput contingatur; post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo veteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur. Quidam iugulate gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat. Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad levandum id tantum utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra (Section: 3) conprehensi sunt, praecipueque vitanda omnia, quae ne fierent excepimus (Section: 3).
24 Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.