Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 430] quiescit, et per aetatem saepe repetentes sic cruciat, ut vitae spatio nihil demat.— Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam evocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod colicon nominatur: id se repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem levat. Nisi finito vero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur. Quo victu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est (1,7). Confectio medicamenti, quod colicon nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singulorum P0 zzz III, petroselini P0 deñ III, piperis longi et rotundi, singulorum P0 zzz II, papaveris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P0 zzz VI; quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.
22 Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueverunt: dysenteria Graece vocatur. Intus intestina exulcerantur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quae carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.