Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 336] qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos vero quibus ad nares tendit, supervacuum: neque enim sanescunt. At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo versari manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est. Sed hamulo summum eius foraminis excipiendum; deinde totum id cavum, sicut in fistulis (cap. IV.1) dixi, usque ad os excidendun; oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; vehementiusque si iam carie vexatum est, quo crassior squama abscedat. Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium vel chalcitidem vel aeruginem rasam; quod et tardius et non idem facit. Osse adusto curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis. Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt: nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur et procidit; quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum convertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit; modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit.— Curationes hae sunt. Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est; deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis veniant,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.