Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. eodem anno Antiochus rex,
cum hibernasset Ephesi,
omnes Asiae civitates in antiquam
imperii formulam redigere est conatus.
[
2]
et ceteras
quidem,
aut quia locis planis positae erant aut quia
parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant,
haud difficulter videbat iugum accepturas;
[
3]
Zmyrna
et Lampsacus libertatem usurpabant,
periculumque
erat ne,
si concessum iis foret quod intenderent,
Zmyrnam in Aeolide Ioniaque,
Lampsacum in Hellesponto aliae1 urbes sequerentur.
[
4]
igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi
copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad
Lampsacum oppugnandam iussit.
[
5]
nec vi tantum
terrebat,
sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere,
[
6?]
brevi quod peterent habituros,
sed cum
satis et ipsis et omnibus aliis appareret,
ab rege
[p. 380]
impetratam eos libertatem,
non per occasionem raptam2 habere.
[
7]
adversus quae respondebatur,
nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere,
si spem
libertatis differri non satis aequo animo paterentur.
[
8]
ipse initio veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit,
terrestres copias traici ab Abydo Chersonesum iussit.
[
9]
cum ad Madytum,
Chersonesi urbem,
terrestri navalem exercitum iunxisset,
quia clauserant
portas,
circumdedit moenia armatis;
et iam opera
admoventi deditio facta est.
idem metus Sestum
incolentes aliasque Chersonesi urbes in deditionem
dedit.
[
10]
Lysimachiam inde omnibus simul navalibus
terrestribusque copiis venit.
quam cum desertam
[
11?]
ac stratam prope omnem ruinis invenisset—
ceperant
autem direptamque incenderant Thraces paucis ante
annis—
cupido eum restituendi nobilem urbem et loco
sitam opportuno cepit.
[
12]
itaque omnia simul est
aggressus et tecta murosque restituere et partim
redimere servientes Lysimachenses,
partim fuga sparsos
per Hellespontum Chersonesumque conquirere et
contrahere,
[
13?]
partim novos colonos spe commodorum
proposita adscribere et omni modo frequentare;
[
14]
simul,
ut Thracum summoveretur metus,
ipse parte dimidia
terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae
est profectus,
partem navalesque omnes socios reliquit
in operibus reficiendae urbis.