Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat, eoque in concilium omnes populi conveniebant.
[2]
itaque cum haec repentina mutatio
Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset,
extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum,
quod vocant, naves adplicuit.
[3]
inde cum omni genere
tormentorum machinarumque quibus expugnantur
urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus
inclinare animos posse.
[4]
postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem
admovere muris coepit.
[5]
Acarnania universa inter Aetoliam atque Epirum
posita solem occidentem et mare Siculum spectat.
[6]
Leucadia nunc insula est, vadoso freto quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens
Acarnaniae;
[7]
quingentos ferme passus longae eae
fauces erant, latae haud amplius centum et viginti.
in iis angustiis Leucas posita est, colli applicata verso
[p. 322]
in orientem et Acarnaniam;
[8]
ima urbis plana sunt,1 iacentia ad mare quo Leucadia ab Acarnania dividitur.
inde terra marique expugnabilis est; nam et vada
sunt stagno similiora quam mari, et campus terrenus
omnis operique facilis.
[9]
itaque multis simul locis aut
subruti aut ariete decussi ruebant muri. sed quam
urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi.
[10]
die ac nocte intenti
reficere quassata muri, obstruere quae patefacta ruinis
erant, proelia impigre inire et armis magis muros
quam se ipsos moenibus tutari;
[11]
diutiusque spe
Romanorum obsidionem eam extraxissent, ni exules
quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce
milites accepissent.
[12]
eos tamen ex superiore loco
magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa
iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt.
[13]
interim et scalis capta multis locis moenia, et per stragem
lapidum ac ruinas transcensum in urbem;
[14]
iamque
ipse legatus magno agmine circumvenerat pugnantes.
tum pars in medio caesi, pars armis abiectis dediderunt sese victori.
[15]
et post dies paucos audito
proelio, quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes
Acarnaniae populi in dicionem legati venerunt.
1 A.U.C. 557
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.