Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum,
[
2?]
et prope nulla spes esset vere
suas hostiumque aestimanti vires,
non tamen omisit
bellum,
sed a Creta mille delectos iuventutis eorum
excivit,
cum mille iam haberet,
et tria milia mercennariorum militum,
decem milia popularium cum
castellanis agrestibus in armis habuit et fossa
valloque urbem communivit;
[
3]
et ne quid intestini
motus oreretur,
metu et acerbitate poenarum tenebat
animos quoniam ut salvum vellent tyrannum sperare
non poterat.
[
4]
cum suspectos quosdam civium
haberet,
eductis in campum omnibus copiis—
[
5?]
dromon ipsi vocant—
positis armis ad contionem
vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni
satellites armatos circumdedit;
[
6]
et pauca praefatus,
cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in
tali tempore foret,
et ipsorum referre si quos suspectos
status praesens rerum faceret,
prohiberi potius ne
quid moliri possint quam puniri molientes;
[
7]
itaque
quosdam se in custodia habiturum donec ea quae
instet tempestas praetereat;
hostibus repulsis,
a
quibus,
si modo proditio intestina satis caveatur,
minus periculi esse,
extemplo eos emissurum;
[
8]
sub
[p. 486]
haec citari nomina octoginta ferme principum1 iuventutis iussit atque eos,
ut quisque ad nomen
responderat,
in custodiam tradidit;
nocte insequenti
omnes interfecti.
[
9]
ilotarum deinde quidam—
hi sunt
iam inde antiquitus castellani,
agreste genus—
transfugere voluisse insimulati per omnes vicos sub
verberibus acti necantur.
hoc terrore obstipuerant
multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum.
[
10]
intra munitiones copias continebat,
nec
parem se ratus,
si dimicare acie vellet,
et urbem
relinquere tam suspensis et incertis omnium animis
metuens.