This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. his anxius curis ita se Africo bello, quod fuit1 sub recentem Romanam pacem, per quinque annos,
ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico
[2?]
imperio gessit ut appareret maius eum quam quod
gereret agitare in animo bellum, et si diutius vixisset,
Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse,
quae2 Hannibalis ductu intulerunt.
[3]
mors Hamilcaris peropportuna et pueritia3 Hannibalis distulerunt bellum. medius Hasdrubal inter
patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit,
flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus,
gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus,
[4?]
et quia gener erat, factionis Barcinae4 opibus, quae [p. 6]
apud milites plebemque plus quam modicae erant,5 haud sane voluntate principum in imperio positus.
[5]
Is plura consilio quam vi gerens hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum
novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit.
[6]
ceterum nihilo ei pax tutior fuit;
barbarus eum quidam6 palam ob iram interfecti7 ab eo domini obtruncavit8 ; comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si evasisset vultu tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit.
[7]
cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis9 utriusque imperii esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.