[41]
Sextusque Pompeius, Gnaei filius,
Magnus, huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a
M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus
populique Romani voluntate civitati restitutus sit, senatum
populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem
publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius virtute,
auctoritate, felicitate reponere oti1, pacis, concordiae, libertatis2,
eiusque in rem publicam meritorum senatum populumque
Romanum memorem fore, eique statuam equestrem
inauratam in rostris aut quo alio loco in foro vellet3 ex huius
ordinis sententia statui placere.' qui honos, patres conscripti,
mihi maximus videtur, primum quia4 iustus est; non
enim solum datur propter spem temporum reliquorum sed
pro amplissimis meritis redditur; nec vero cuiquam possumus
commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio
senatus soluto et libero.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.