[32]
quo senatus die laetior, quo populus
Romanus1? qui quidem nulla in contione umquam
frequentior fuit. tum denique liberati per viros fortissimos
videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur.
proximo2, altero3, tertio, denique reliquis consecutis
diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie
adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae
nomen sustulisti. haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo
Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter
unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem
patricium Manlium Marcum4 vocari licet, sic tu propter
unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti.
num te,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.