[3]
num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea
neminem. num immunitates datae? 'nullae' respondebat.
adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne
qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut
benefici figeretur. multa praetereo eaque praeclara1; ad
singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. dictaturam,
quae iam vim2 regiae potestatis3 obsederat, funditus ex re
publica sustulit; de qua4 ne sententias quidem diximus. scriptum
senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato
auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis
verbis per senatus consultum gratias egimus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.