[83]
confecto
negotio bonus augur—C. Laelium1 diceres—'Alio die' inquit.
O impudentiam singularem! quid videras, quid senseras,
quid audieras? neque enim te de caelo servasse dixisti nec2
hodie3 dicis. id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis
Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras.
ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae
calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione
populum Romanum4; augur auguri, consul consuli obnuntiasti5.
nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere,
quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur.
sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.