This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
Igitur verso civitatis statu nihil usquam prisci et integri moris: omnes exuta aequalitate iussa principis aspectare,
nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus
seque et domum et pacem sustentavit. postquam provecta
iam senectus aegro et corpore fatigabatur aderatque finis et
spes novae, pauci bona libertatis in cassum disserere, plures
bellum pavescere, alii cupere. pars multo maxima inminentis dominos variis rumoribus differebant: trucem Agrippam et ignominia accensum non aetate neque rerum
experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum
annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiae
familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam
premantur, erumpere. hunc et prima ab infantia eductum
in domo regnatrice; congestos iuveni consulatus, triumphos;
ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exul
egerit aliud quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum. accedere matrem muliebri inpotentia:
serviendum feminae duobusque insuper adulescentibus qui
rem publicam interim premant quandoque distrahant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.