Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
71.
Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium
victimis; alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico
interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua
ipsius advolvi et dextram osculis fatigare. atque ille gaudium id credens Antonii Natalis et Cervarii Proculi festinata
indicia impunitate remuneratur. Milichus praemiis ditatus
conservatoris sibi nomen, Graeco eius rei vocabulo, adsumpsit. e tribunis Gavius Silvanus quamvis absolutus sua
manu cecidit; Statius Proxumus veniam quam ab imperatore acceperat vanitate exitus corrupit. exuti dehinc
tribunatu ... Pompeius, Cornelius Martialis, Flavius Nepos
Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent sed
tamen existimarentur. Novio Prisco per amicitiam Senecae
et Glitio Gallo atque Annio Pollioni infamatis magis quam
convictis data exilia. Priscum Artoria Flaccilla coniunx
comitata est, Gallum Egnatia Maximilla, magnis primum et
integris opibus, post ademptis; quae utraque gloriam eius
auxere. pellitur et Rufrius Crispinus occasione coniurationis, sed Neroni invisus quod Poppaeam quondam matrimonio tenuerat. Verginium Flavum et Musonium Rufum
claritudo nominis expulit: nam Verginius studia iuvenum
eloquentia, Musonius praeceptis sapientiae fovebat. Cluvidieno Quieto, Iulio Agrippae, Blitio Catulino, Petronio
Prisco, Iulio Altino velut in agmen et numerum, Aegaei
maris insulae permittuntur. at Caedicia uxor Scaevini et
Caesennius Maximus Italia prohibentur, reos fuisse se tantum
poena experti. Acilia mater Annaei Lucani sine absolutione, sine supplicio dissimulata.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.