Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
Sub idem tempus de flamine Diali in locum Servi
Maluginensis defuncti legendo, simul roganda nova lege
disseruit Caesar. nam patricios confarreatis parentibus
genitos tres simul nominari, ex quis unus legeretur, vetusto
more; neque adesse, ut olim, eam copiam, omissa confarreandi adsuetudine aut inter paucos retenta (pluresque eius
rei causas adferebat, potissimam penes incuriam virorum
feminarumque; accedere ipsius caerimoniae difficultates
quae consulto vitarentur) et quoniam exiret e iure patrio
qui id flamonium apisceretur quaeque in manum flaminis
conveniret. ita medendum senatus decreto aut lege, sicut
Augustus quaedam ex horrida illa antiquitate ad praesentem
usum flexisset. igitur tractatis religionibus placitum instituto flaminum nihil demutari: sed lata lex qua flaminica
Dialis sacrorum causa in potestate viri, cetera promisco
feminarum iure ageret. et filius Maluginensis patri suffectus. utque glisceret dignatio sacerdotum atque ipsis
promptior animus foret ad capessendas caerimonias decretum Corneliae virgini, quae in locum Scantiae capiebatur,
sestertium viciens, et quotiens Augusta theatrum introisset
ut sedes inter Vestalium consideret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.