This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
70.
Sed Caesar sollemnia incipientis anni kalendis
Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos
quosdam libertorum et petitum se arguens, ultionemque
haud obscure poscebat. nec mora quin decerneretur; et
trahebatur damnatus, quantum obducta veste et adstrictis
faucibus niti poterat, clamitans sic inchoari annum, has
Seiano victimas cadere. quo intendisset oculos, quo verba
acciderent, fuga vastitas, deseri itinera fora. et quidam
regrediebantur ostentabantque se rursum id ipsum paventes
quod timuissent. quem enim diem vacuum poena ubi
inter sacra et vota, quo tempore verbis etiam profanis abstineri mos esset, vincla et laqueus inducantur? non imprudentem Tiberium tantam invidiam adisse: quaesitum
meditatumque, ne quid impedire credatur quo minus novi
magistratus, quo modo delubra et altaria, sic carcerem
recludant. secutae insuper litterae grates agentis quod
hominem infensum rei publicae punivissent, adiecto trepi-
dam sibi vitam, suspectas inimicorum insidias, nullo nominatim compellato; neque tamen dubitabatur in Neronem
et Agrippinam intendi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.