This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
Cn. Domitius et Camillus Scribonianus consulatum inierant, cum Caesar tramisso quod Capreas et Sur-
rentum interluit freto Campaniam praelegebat, ambiguus
an urbem intraret, seu, quia contra destinaverat, speciem
venturi simulans. et saepe in propinqua degressus, aditis
iuxta Tiberim hortis, saxa rursum et solitudinem maris
repetiit pudore scelerum et libidinum quibus adeo indomitis exarserat ut more regio pubem ingenuam stupris pollueret. nec formam tantum et decora corpora set in his
modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamentum cupidinis habebat. tuncque primum ignota antea
vocabula reperta sunt sellariorum et spintriarum ex foeditate loci ac multiplici patientia; praepositique servi qui conquirerent pertraherent, dona in promptos, minas adversum
abnuentis, et si retinerent propinquus aut parens, vim
raptus suaque ipsi libita velut in captos exercebant.
2.
At Romae principio anni, quasi recens cognitis Liviae
flagitiis ac non pridem etiam punitis, atroces sententiae
dicebantur in effigies quoque ac memoriam eius et bona
Seiani ablata aerario ut in fiscum cogerentur, tamquam referret. Scipiones haec et Silani et Cassii isdem ferme aut
paulum immutatis verbis adseveratione multa censebant,
cum repente Togonius Gallus, dum ignobilitatem suam
magnis nominibus inserit, per deridiculum auditur. nam
principem orabat deligere senatores ex quis viginti sorte
ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius
defenderent. crediderat nimirum epistulae subsidio sibi
alterum ex consulibus poscentis ut tutus a Capreis urbem
peteret. Tiberius tamen, ludibria seriis permiscere solitus,
egit grates benevolentiae patrum: sed quos omitti posse,
quos deligi? semperne eosdem an subinde alios? et honoribus perfunctos an iuvenes, privatos an e magistratibus?
quam deinde speciem fore sumentium in limine curiae
gladios? neque sibi vitam tanti si armis tegenda foret.
haec adversus Togonium verbis moderans neque ut ultra
abolitionem sententiae suaderet.
3.
At Iunium Gallionem qui censuerat ut praetoriani
actis stipendiis ius apiscerentur in quattuordecim ordinibus
sedendi violenter increpuit, velut coram rogitans quid illi
cum militibus quos neque dicta imperatoris neque praemia
nisi ab imperatore accipere par esset. repperisse prorsus
quod divus Augustus non providerit: an potius discordiam
et seditionem a satellite Seiani quaesitam, qua rudis animos
nomine honoris ad corrumpendum militiae morem propelleret? hoc pretium Gallio meditatae adulationis tulit, statim
curia, deinde Italia exactus; et quia incusabatur facile toleraturus exilium delecta Lesbo, insula nobili et amoena,
retrahitur in urbem custoditurque domibus magistratuum.
isdem litteris Caesar Sextium Paconianum praetorium perculit magno patrum gaudio, audacem maleficum, omnium
secreta rimantem delectumque ab Seiano cuius ope dolus
G. Caesari pararetur. quod postquam patefactum prorupere concepta pridem odia et summum supplicium
decernebatur ni professus indicium foret.
4.
Vt vero Latinium Latiarem ingressus est, accusator ac
reus iuxta invisi gratissimum spectaculum praebebantur.
Latiaris, ut rettuli, praecipuus olim circumveniendi Titii
Sabini et tunc luendae poenae primus fuit. inter quae
Haterius Agrippa consules anni prioris invasit, cur mutua
accusatione intenta nunc silerent: metum prorsus et noxae
conscientiam pro foedere haberi; at non patribus reticenda
quae audivissent. Regulus manere tempus ultionis seque
coram principe executurum; Trio aemulationem inter collegas et si qua discordes iecissent melius oblitterari respondit. Vrgente Agrippa Sanquinius Maximus e consularibus
oravit senatum ne curas imperatoris conquisitis insuper
acerbitatibus augerent: sufficere ipsum statuendis remediis.
sic Regulo salus et Trioni dilatio exitii quaesita. Haterius
invisior fuit quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus et
ob segnitiam quamvis crudelem principem non metuens
inlustribus viris perniciem inter ganeam ac stupra meditabatur.
5.
Exim Cotta Messalinus, saevissimae cuiusque sententiae auctor eoque inveterata invidia, ubi primum facultas
data arguitur pleraque in C. Caesarem quasi incestae virilitatis, et cum die natali Augustae inter sacerdotes epularetur,
novendialem eam cenam dixisse; querensque de potentia
M'. Lepidi ac L. Arruntii, cum quibus ob rem pecuniariam
disceptabat, addidisse: 'illos quidem senatus, me autem
tuebitur Tiberiolus meus.' quae cuncta a primoribus civitatis revincebatur iisque instantibus ad imperatorem provocavit. nec multo post litterae adferuntur quibus in
modum defensionis, repetito inter se atque Cottam amicitiae principio crebrisque eius officiis commemoratis, ne
verba prave detorta neu convivalium fabularum simplicitas
in crimen duceretur postulavit.
6.
Insigne visum est earum Caesaris litterarum initium;
nam his verbis exorsus est: 'quid scribam vobis, patres
conscripti, aut quo modo scribam aut quid omnino non
scribam hoc tempore, di me deaeque peius perdant quam
perire me cotidie sentio, si scio.' adeo facinora atque
flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant. neque
frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si
recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et
ictus, quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine,
malis consultis animus dilaceretur. quippe Tiberium non
fortuna, non solitudines protegebant quin tormenta pectoris
suasque ipse poenas fateretur.
7.
Tum facta patribus potestate statuendi de Caeciliano
senatore qui plurima adversum Cottam prompserat, placitum eandem poenam inrogari quam in Aruseium et Sanquinium, accusatores L. Arruntii: quo non aliud honorificentius Cottae evenit, qui nobilis quidem set egens ob
luxum, per flagitia infamis, sanctissimis Arruntii artibus
dignitate ultionis aequabatur.
Q. Servaeus posthac et Minucius Thermus inducti, Servaeus praetura functus et quondam Germanici comes, Minucius equestri loco, modeste habita Seiani amicitia; unde illis
maior miseratio. contra Tiberius praecipuos ad scelera increpans admonuit C. Cestium patrem dicere senatui quae
sibi scripsisset, suscepitque Cestius accusationem. quod
maxime exitiabile tulere illa tempora, cum primores senatus
infimas etiam delationes exercerent, alii propalam, multi per
occultum; neque discerneres alienos a coniunctis, amicos
ab ignotis, quid repens aut vetustate obscurum: perinde in
foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis
praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium
sui, plures infecti quasi valetudine et contactu. sed Minucius et Servaeus damnati indicibus accessere. tractique
sunt in casum eundem Iulius Africanus e Santonis Gallica
civitate, Seius Quadratus: originem non repperi. neque
sum ignarus a plerisque scriptoribus omissa multorum pericula et poenas, dum copia fatiscunt aut quae ipsis nimia et
maesta fuerant ne pari taedio lecturos adficerent verentur:
nobis pleraque digna cognitu obvenere, quamquam ab aliis
incelebrata.
8.
Nam ea tempestate qua Seiani amicitiam ceteri falso
exuerant ausus est eques Romanus M. Terentius, ob id reus,
amplecti, ad hunc modum apud senatum ordiendo: 'fortunae quidem meae fortasse minus expediat adgnoscere
crimen quam abnuere: sed utcumque casura res est, fatebor
et fuisse me Seiano amicum et ut essem expetisse et postquam adeptus eram laetatum. videram collegam patris
regendis praetoriis cohortibus, mox urbis et militiae munia
simul obeuntem. illius propinqui et adfines honoribus
augebantur; ut quisque Seiano intimus ita ad Caesaris
amicitiam validus: contra quibus infensus esset, metu ac
sordibus conflictabantur. nec quemquam exemplo adsumo:
cunctos qui novissimi consilii expertes fuimus meo unius
discrimine defendam. non enim Seianum Vulsiniensem
set Claudiae et Iuliae domus partem, quas adfinitate occupaverat, tuum, Caesar, generum, tui consulatus socium, tua
officia in re publica capessentem colebamus. non est
nostrum aestimare quem supra ceteros et quibus de causis
extollas: tibi summum rerum iudicium di dedere, nobis
obsequii gloria relicta est. spectamus porro quae coram
habentur, cui ex te opes honores, quis plurima iuvandi
nocendive potentia, quae Seiano fuisse nemo negaverit.
abditos principis sensus et si quid occultius parat exquirere inlicitum, anceps: nec ideo adsequare. ne, patres
conscripti, ultimum Seiani diem sed sedecim annos cogitaveritis. etiam Satrium atque Pomponium venerabamur;
libertis quoque ac ianitoribus eius notescere pro magnifico
accipiebatur. quid ergo? indistincta haec defensio et promisca dabitur? immo iustis terminis dividatur. insidiae
in rem publicam, consilia caedis adversum imperatorem
puniantur: de amicitia et officiis idem finis et te, Caesar, et
nos absolverit.'
9.
Constantia orationis et quia repertus erat qui efferret
quae omnes animo agitabant eo usque potuere ut accusatores eius, additis quae ante deliquerant, exilio aut morte
multarentur.
Secutae dehinc Tiberii litterae in Sex. Vistilium praetorium, quem Druso fratri percarum in cohortem suam transtulerat. causa offensionis Vistilio fuit, seu composuerat
quaedam in Gaium Caesarem ut impudicum, sive ficto
habita fides. atque ob id convictu principis prohibitus cum
senili manu ferrum temptavisset, obligat venas; precatusque per codicillos, immiti rescripto venas resolvit. acervatim
ex eo Annius Pollio, Appius Silanus Scauro Mamerco simul
ac Sabino Calvisio maiestatis postulantur, et Vinicianus
Pollioni patri adiciebatur, clari genus et quidam summis
honoribus. contremuerantque patres (nam quotus quisque
adfinitatis aut amicitiae tot inlustrium virorum expers
erat?), ni Celsus urbanae cohortis tribunus, tum inter indices, Appium et Calvisium discrimini exemisset. Caesar
Pollionis ac Viniciani Scaurique causam ut ipse cum senatu
nosceret distulit, datis quibusdam in Scaurum tristibus notis.
10.
Ne feminae quidem exsortes periculi. quia occupandae rei publicae argui non poterant, ob lacrimas incusabantur; necataque est anus Vitia, Fufii Gemini mater,
quod filii necem flevisset. haec apud senatum: nec secus
apud principem Vescularius Flaccus ac Iulius Marinus ad
mortem aguntur, e vetustissimis familiarium, Rhodum secuti
et apud Capreas individui, Vescularius insidiarum in Libonem internuntius; Marino participe Seianus Curtium Atticum oppresserat. quo laetius acceptum sua exempla in
consultores recidisse.
Per idem tempus L. Piso pontifex, rarum in tanta claritudine, fato obiit, nullius servilis sententiae sponte auctor
et quoties necessitas ingrueret sapienter moderans. patrem ei censorium fuisse memoravi; aetas ad octogesimum
annum processit; decus triumphale in Thraecia meruerat.
sed praecipua ex eo gloria quod praefectus urbi recens
continuam potestatem et insolentia parendi graviorem mire
temperavit.
11.
Namque antea profectis domo regibus ac mox magistratibus, ne urbs sine imperio foret in tempus deligebatur
qui ius redderet ac subitis mederetur; feruntque ab Romulo Dentrem Romulium, post ab Tullo Hostilio Numam
Marcium et ab Tarquinio Superbo Spurium Lucretium impositos. dein consules mandabant; duratque simulacrum
quoties ob ferias Latinas praeficitur qui consulare munus
usurpet. ceterum Augustus bellis civilibus Cilnium Maecenatem equestris ordinis cunctis apud Romam atque Italiam praeposuit: mox rerum potitus ob magnitudinem populi
ac tarda legum auxilia sumpsit e consularibus qui coerceret
servitia et quod civium audacia turbidum, nisi vim metuat.
primusque Messala Corvinus eam potestatem et paucos
intra dies finem accepit quasi nescius exercendi; tum
Taurus Statilius, quamquam provecta aetate, egregie toleravit; dein Piso viginti per annos pariter probatus publico
funere ex decreto senatus celebratus est.
12.
Relatum inde ad patres a Quintiliano tribuno plebei
de libro Sibullae, quem Caninius Gallus quindecimvirum
recipi inter ceteros eiusdem vatis et ea de re senatus consultum postulaverat. quo per discessionem facto misit litteras Caesar, modice tribunum increpans ignarum antiqui
moris ob iuventam. Gallo exprobrabat quod scientiae
caerimoniarumque vetus incerto auctore ante sententiam
collegii, non, ut adsolet, lecto per magistros aestimatoque
carmine, apud infrequentem senatum egisset. simul commonefecit, quia multa vana sub nomine celebri vulgabantur,
sanxisse Augustum quem intra diem ad praetorem urbanum
deferrentur neque habere privatim liceret. quod a maioribus quoque decretum erat post exustum sociali bello Capitolium, quaesitis Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam
ac Siciliam et Italicas colonias carminibus Sibullae, una seu
plures fuere, datoque sacerdotibus negotio quantum humana
ope potuissent vera discernere. igitur tunc quoque notioni
quindecimvirum is liber subicitur.
13.
Isdem consulibus gravitate annonae iuxta seditionem
ventum multaque et pluris per dies in theatro licentius
efflagitata quam solitum adversum imperatorem. quis commotus incusavit magistratus patresque quod non publica
auctoritate populum coercuissent addiditque quibus ex provinciis et quanto maiorem quam Augustus rei frumentariae
copiam advectaret. ita castigandae plebi compositum senatus consultum prisca severitate neque segnius consules
edixere. silentium ipsius non civile, ut crediderat, sed in
superbiam accipiebatur.
14.
Fine anni Geminius, Celsus, Pompeius, equites
Romani, cecidere coniurationis crimine; ex quis Geminius
prodigentia opum ac mollitia vitae amicus Seiano, nihil ad
serium. et Iulius Celsus tribunus in vinclis laxatam catenam
et circumdatam in diversum tendens suam ipse cervicem perfregit. at Rubrio Fabato, tamquam desperatis rebus Romanis Parthorum ad misericordiam fugeret, custodes additi.
sane is repertus apud fretum Siciliae retractusque per centurionem nullas probabilis causas longinquae peregrinationis adferebat: mansit tamen incolumis oblivione magis
quam clementia.
15.
Ser. Galba L. Sulla consulibus diu quaesito quos
neptibus suis maritos destinaret Caesar, postquam instabat
virginum aetas, L. Cassium, M. Vinicium legit. Vinicio oppidanum genus: Calibus ortus, patre atque avo consularibus,
cetera equestri familia erat, mitis ingenio et comptae facundiae. Cassius plebeii Romae generis, verum antiqui honoratique, et severa patris disciplina eductus facilitate saepius
quam industria commendabatur. huic Drusillam, Vinicio Iuliam Germanico genitas coniungit superque ea re senatui
scribit levi cum honore iuvenum. dein redditis absentiae
causis admodum vagis flexit ad graviora et offensiones ob
rem publicam coeptas, utque Macro praefectus tribunorumque et centurionum pauci secum introirent quoties curiam
ingrederetur petivit. factoque large et sine praescriptione
generis aut numeri senatus consulto ne tecta quidem urbis,
adeo publicum consilium numquam adiit, deviis plerumque
itineribus ambiens patriam et declinans.
16.
Interea magna vis accusatorum in eos inrupit qui
pecunias faenore auctitabant adversum legem dictatoris Caesaris qua de modo credendi possidendique intra Italiam cavetur, omissam olim, quia privato usui bonum publicum postponitur. sane vetus urbi faenebre malum et seditionum discordiarumque creberrima causa eoque cohibebatur antiquis
quoque et minus corruptis moribus. nam primo duodecim
tabulis sanctum ne quis unciario faenore amplius exerceret,
cum antea ex libidine locupletium agitaretur; dein rogatione
tribunicia ad semuncias redactum, postremo vetita versura.
multisque plebi scitis obviam itum fraudibus quae toties
repressae miras per artes rursum oriebantur. sed tum
Gracchus praetor, cui ea quaestio evenerat, multitudine periclitantium subactus rettulit ad senatum, trepidique patres
(neque enim quisquam tali culpa vacuus) veniam a principe
petivere; et concedente annus in posterum sexque menses
dati quis secundum iussa legis rationes familiaris quisque
componerent.
17.
Hinc inopia rei nummariae, commoto simul omnium
aere alieno, et quia tot damnatis bonisque eorum divenditis
signatum argentum fisco vel aerario attinebatur. ad hoc
senatus praescripserat, duas quisque faenoris partis in agris
per Italiam conlocaret. sed creditores in solidum appellabant nec decorum appellatis minuere fidem. ita primo concursatio et preces, dein strepere praetoris tribunal, eaque
quae remedio quaesita, venditio et emptio, in contrarium
mutari quia faeneratores omnem pecuniam mercandis agris
condiderant. copiam vendendi secuta vilitate, quanto quis
obaeratior, aegrius distrahebant, multique fortunis provolvebantur; eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas
milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per
triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset.
sic refecta fides et paulatim privati quoque creditores reperti. neque emptio agrorum exercita ad formam senatus
consulti, acribus, ut ferme talia, initiis, incurioso fine.
18.
Dein redeunt priores metus postulato maiestatis
Considio Proculo; qui nullo pavore diem natalem celebrans
raptus in curiam pariterque damnatus interfectusque, et
sorori eius Sanciae aqua atque igni interdictum accusante
Q. Pomponio. is moribus inquies haec et huiusce modi a se
factitari praetendebat ut parta apud principem gratia periculis Pomponii Secundi fratris mederetur. etiam in Pompeiam Macrinam exilium statuitur cuius maritum Argolicum
socerum Laconem e primoribus Achaeorum Caesar adflixerat. pater quoque inlustris eques Romanus ac frater praetorius, cum damnatio instaret, se ipsi interfecere. datum erat
crimini quod Theophanen Mytilenaeum proavum eorum Cn.
Magnus inter intimos habuisset, quodque defuncto Theophani caelestis honores Graeca adulatio tribuerat.
19.
Post quos Sex. Marius Hispaniarum ditissimus defertur
incestasse filiam et saxo Tarpeio deicitur. ac ne dubium
haberetur magnitudinem pecuniae malo vertisse, aerarias
aurariasque eius, quamquam publicarentur, sibimet Tiberius
seposuit. inritatusque suppliciis cunctos qui carcere attinebantur accusati societatis cum Seiano necari iubet. iacuit
immensa strages, omnis sexus, omnis aetas, inlustres ignobiles,
dispersi aut aggerati. neque propinquis aut amicis adsistere,
inlacrimare, ne visere quidem diutius dabatur, sed circumiecti
custodes et in maerorem cuiusque intenti corpora putrefacta
adsectabantur, dum in Tiberim traherentur ubi fluitantia
aut ripis adpulsa non cremare quisquam, non contingere.
interciderat sortis humanae commercium vi metus, quantumque saevitia glisceret, miseratio arcebatur.
20.
Sub idem tempus G. Caesar, discedenti Capreas avo
comes, Claudiam, M. Silani filiam, coniugio accepit, immanem animum subdola modestia tegens, non damnatione
matris, non exitio fratrum rupta voce; qualem diem Tiberius
induisset, pari habitu, haud multum distantibus verbis.
unde mox scitum Passieni oratoris dictum percrebuit neque
meliorem umquam servum neque deteriorem dominum
fuisse.
Non omiserim praesagium Tiberii de Servio Galba tum
consule; quem accitum et diversis sermonibus pertemptatum
postremo Graecis verbis in hanc sententiam adlocutus est
'et tu, Galba, quandoque degustabis imperium,' seram ac
brevem potentiam significans, scientia Chaldaeorum artis,
cuius apiscendae otium apud Rhodum, magistrum Thrasullum habuit, peritiam eius hoc modo expertus.
21.
Quoties super tali negotio consultaret, edita domus
parte ac liberti unius conscientia utebatur. is litterarum
ignarus, corpore valido, per avia ac derupta (nam saxis
domus imminet) praeibat eum cuius artem experiri Tiberius
statuisset et regredientem, si vanitatis aut fraudum suspicio
incesserat, in subiectum mare praecipitabat ne index arcani
existeret. igitur Thrasullus isdem rupibus inductus postquam
percontantem commoverat, imperium ipsi et futura sollerter
patefaciens, interrogatur an suam quoque genitalem horam
comperisset, quem tum annum, qualem diem haberet. ille
positus siderum ac spatia dimensus haerere primo, dein pavescere, et quantum introspiceret magis ac magis trepidus
admirationis et metus, postremo exclamat ambiguum sibi ac
prope ultimum discrimen instare. tum complexus eum Tiberius praescium periculorum et incolumem fore gratatur,
quaeque dixerat oracli vice accipiens inter intimos amicorum tenet.
22.
Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium
est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte
volvantur. quippe sapientissimos veterum quique sectam
eorum aemulantur diversos reperies, ac multis insitam opinionem non initia nostri, non finem, non denique homines
dis curae; ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores esse. contra alii fatum quidem congruere rebus putant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus
naturalium causarum; ac tamen electionem vitae nobis relinquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem.
neque mala vel bona quae vulgus putet: multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam
magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur. ceterum
plurimis mortalium non eximitur quin primo cuiusque ortu
ventura destinentur, sed quaedam secus quam dicta sint
cadere fallaciis ignara dicentium: ita corrumpi fidem artis
cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit.
quippe a filio eiusdem Thrasulli praedictum Neronis imperium in tempore memorabitur, ne nunc incepto longius
abierim.
23.
Isdem consulibus Asinii Galli mors vulgatur, quem
egestate cibi peremptum haud dubium, sponte vel necessitate incertum habebatur. consultusque Caesar an sepeliri
sineret, non erubuit permittere ultroque incusare casus qui
reum abstulissent antequam coram convinceretur: scilicet
medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari
seni, tot consularium parenti. Drusus deinde extinguitur,
cum se miserandis alimentis, mandendo e cubili tomento,
nonum ad diem detinuisset. tradidere quidam praescriptum
fuisse Macroni, si arma ab Seiano temptarentur, extractum
custodiae iuvenem (nam in Palatio attinebatur) ducem po-
pulo imponere. mox, quia rumor incedebat fore ut nuru
ac nepoti conciliaretur Caesar, saevitiam quam paenitentiam
maluit.
24.
Quin et invectus in defunctum probra corporis,
exitiabilem in suos, infensum rei publicae animum obiecit
recitarique factorum dictorumque eius descripta per dies
iussit, quo non aliud atrocius visum: adstitisse tot per
annos, qui vultum, gemitus, occultum etiam murmur exciperent, et potuisse avum audire, legere, in publicum promere
vix fides, nisi quod Attii centurionis et Didymi liberti epistulae servorum nomina praeferebant, ut quis egredientem
cubiculo Drusum pulsaverat, exterruerat. etiam sua verba
centurio saevitiae plena, tamquam egregium, vocesque deficientis adiecerat, quis primo alienationem mentis simulans quasi per dementiam funesta Tiberio, mox, ubi exspes
vitae fuit, meditatas compositasque diras imprecabatur, ut,
quem ad modum nurum filiumque fratris et nepotes domumque omnem caedibus complevisset, ita poenas nomini
generique maiorum et posteris exolveret. obturbabant
quidem patres specie detestandi: sed penetrabat pavor et
admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum
huc confidentiae venisse ut tamquam dimotis parietibus
ostenderet nepotem sub verbere centurionis, inter servorum
ictus extrema vitae alimenta frustra orantem.
25.
Nondum is dolor exoleverat, cum de Agrippina auditum, quam interfecto Seiano spe sustentatam provixisse
reor, et postquam nihil de saevitia remittebatur, voluntate
extinctam, nisi si negatis alimentis adsimulatus est finis
qui videretur sponte sumptus. enimvero Tiberius foedissimis criminationibus exarsit, impudicitiam arguens et Asinium
Gallum adulterum, eiusque morte ad taedium vitae compul-
sam. sed Agrippina aequi impatiens, dominandi avida,
virilibus curis feminarum vitia exuerat. eodem die defunctam, quo biennio ante Seianus poenas luisset, memoriaeque id prodendum addidit Caesar iactavitque quod
non laqueo strangulata neque in Gemonias proiecta foret.
actae ob id grates decretumque ut quintum decimum kal.
Novembris, utriusque necis die, per omnis annos donum
Iovi sacraretur.
26.
Haud multo post Cocceius Nerva, continuus principi,
omnis divini humanique iuris sciens, integro statu, corpore
inlaeso, moriendi consilium cepit. quod ut Tiberio cognitum, adsidere, causas requirere, addere preces, fateri postremo grave conscientiae, grave famae suae, si proximus
amicorum nullis moriendi rationibus vitam fugeret. aversatus sermonem Nerva abstinentiam cibi coniunxit. ferebant gnari cogitationum eius, quanto propius mala rei
publicae viseret, ira et metu, dum integer, dum intemptatus,
honestum finem voluisse.
Ceterum Agrippinae pernicies, quod vix credibile, Plancinam traxit. nupta olim Cn. Pisoni et palam laeta morte
Germanici, cum Piso caderet, precibus Augustae nec minus
inimicitiis Agrippinae defensa erat. ut odium et gratia
desiere, ius valuit; petitaque criminibus haud ignotis sua
manu sera magis quam immerita supplicia persolvit.
27.
Tot luctibus funesta civitate pars maeroris fuit quod
Iulia Drusi filia, quondam Neronis uxor, denupsit in domum
Rubellii Blandi, cuius avum Tiburtem equitem Romanum
plerique meminerant. extremo anni mors Aelii Lamiae
funere censorio celebrata, qui administrandae Syriae imagine tandem exolutus urbi praefuerat. genus illi decorum,
vivida senectus; et non permissa provincia dignationem
addiderat. exim Flacco Pomponio Syriae pro praetore
defuncto recitantur Caesaris litterae, quis incusabat egregium quemque et regendis exercitibus idoneum abnuere
id munus seque ea necessitudine ad preces cogi per quas
consularium aliqui capessere provincias adigerentur, oblitus
Arruntium ne in Hispaniam pergeret decimum iam annum
attineri. obiit eodem anno et M'. Lepidus de cuius moderatione atque sapientia in prioribus libris satis conlocavi.
neque nobilitas diutius demonstranda est: quippe Aemilium genus fecundum bonorum civium, et qui eadem
familia corruptis moribus, inlustri tamen fortuna egere.
28.
Paulo Fabio L. Vitellio consulibus post longum saeculorum ambitum avis phoenix in Aegyptum venit praebuitque materiem doctissimis indigenarum et Graecorum
multa super eo miraculo disserendi. de quibus congruunt
et plura ambigua, sed cognitu non absurda promere libet.
sacrum Soli id animal et ore ac distinctu pinnarum a ceteris
avibus diversum consentiunt qui formam eius effinxere: de
numero annorum varia traduntur. maxime vulgatum quingentorum spatium: sunt qui adseverent mille quadringentos
sexaginta unum interici, prioresque alites Sesoside primum,
post Amaside dominantibus, dein Ptolemaeo, qui ex Macedonibus tertius regnavit, in civitatem cui Heliopolis nomen
advolavisse, multo ceterarum volucrum comitatu novam
faciem mirantium. sed antiquitas quidem obscura: inter
Ptolemaeum ac Tiberium minus ducenti quinquaginta anni
fuerunt. unde non nulli falsum hunc phoenicem neque
Arabum e terris credidere, nihilque usurpavisse ex his quae
vetus memoria firmavit. confecto quippe annorum numero,
ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum eique vim
genitalem adfundere ex qua fetum oriri; et primam adulto
curam sepeliendi patris, neque id temere sed sublato
murrae pondere temptatoque per longum iter, ubi par oneri,
par meatui sit, subire patrium corpus inque Solis aram
perferre atque adolere. haec incerta et fabulosis aucta:
ceterum aspici aliquando in Aegypto eam volucrem non
ambigitur.
29.
At Romae caede continua Pomponius Labeo, quem
praefuisse Moesiae rettuli, per abruptas venas sanguinem
effudit; aemulataque est coniunx Paxaea. nam promptas
eius modi mortes metus carnificis faciebat, et quia damnati
publicatis bonis sepultura prohibebantur, eorum qui de se
statuebant humabantur corpora, manebant testamenta, pretium festinandi. sed Caesar missis ad senatum litteris
disseruit morem fuisse maioribus, quoties dirimerent amicitias, interdicere domo eumque finem gratiae ponere: id
se repetivisse in Labeone, atque illum, quia male administratae provinciae aliorumque criminum urgebatur, culpam
invidia velavisse, frustra conterrita uxore, quam etsi nocentem periculi tamen expertem fuisse. Mamercus dein
Scaurus rursum postulatur, insignis nobilitate et orandis
causis, vita probrosus. nihil hunc amicitia Seiani, sed labefecit haud minus validum ad exitia Macronis odium, qui
easdem artes occultius exercebat detuleratque argumentum tragoediae a Scauro scriptae, additis versibus qui in
Tiberium flecterentur: verum ab Servilio et Cornelio accusatoribus adulterium Liviae, magorum sacra obiectabantur.
Scaurus, ut dignum veteribus Aemiliis, damnationem antiit, hortante Sextia uxore, quae incitamentum mortis et
particeps fuit.
30.
Ac tamen accusatores, si facultas incideret, poenis
adficiebantur, ut Servilius Corneliusque perdito Scauro fa-
mosi, quia pecuniam a Vario Ligure omittendae delationis
ceperant, in insulas interdicto igni atque aqua demoti sunt.
et Abudius Ruso functus aedilitate, dum Lentulo Gaetulico,
sub quo legioni praefuerat, periculum facessit quod is Seiani filium generum destinasset, ultro damnatur atque urbe
exigitur. Gaetulicus ea tempestate superioris Germaniae
legiones curabat mirumque amorem adsecutus erat, effusae
clementiae, modicus severitate et proximo quoque exercitui per L. Apronium socerum non ingratus. unde fama
constans ausum mittere ad Caesarem litteras, adfinitatem
sibi cum Seiano haud sponte sed consilio Tiberii coeptam;
perinde se quam Tiberium falli potuisse, neque errorem
eundem illi sine fraude, aliis exitio habendum. sibi fidem
integram et, si nullis insidiis peteretur, mansuram; successorem non aliter quam indicium mortis accepturum. firmarent velut foedus, quo princeps ceterarum rerum poteretur,
ipse provinciam retineret. haec, mira quamquam, fidem
ex eo trahebant quod unus omnium Seiani adfinium incolumis multaque gratia mansit, reputante Tiberio publicum
sibi odium, extremam aetatem magisque fama quam vi
stare res suas.
31.
C. Cestio M. Servilio consulibus nobiles Parthi in
urbem venere, ignaro rege Artabano. is metu Germanici
fidus Romanis, aequabilis in suos, mox superbiam in nos,
saevitiam in popularis sumpsit, fretus bellis quae secunda
adversum circumiectas nationes exercuerat, et senectutem
Tiberii ut inermem despiciens avidusque Armeniae, cui defuncto rege Artaxia Arsacen liberorum suorum veterrimum
imposuit, addita contumelia et missis qui gazam a Vonone
relictam in Syria Ciliciaque reposcerent; simul veteres Persarum ac Macedonum terminos seque invasurum possessa
Cyro et post Alexandro per vaniloquentiam ac minas iacie-
bat. sed Parthis mittendi secretos nuntios validissimus
auctor fuit Sinnaces, insigni familia ac perinde opibus, et
proximus huic Abdus ademptae virilitatis. non despectum
id apud barbaros ultroque potentiam habet. ii adscitis et
aliis primoribus, quia neminem gentis Arsacidarum summae
rei imponere poterant, interfectis ab Artabano plerisque aut
nondum adultis, Phraaten regis Phraatis filium Roma poscebant: nomine tantum et auctore opus ut sponte Caesaris
ut genus Arsacis ripam apud Euphratis cerneretur.
32.
Cupitum id Tiberio: ornat Phraaten accingitque
paternum ad fastigium, destinata retinens, consiliis et astu
res externas moliri, arma procul habere. interea cognitis
insidiis Artabanus tardari metu, modo cupidine vindictae
inardescere. et barbaris cunctatio servilis, statim exequi
regium videtur: valuit tamen utilitas, ut Abdum specie
amicitiae vocatum ad epulas lento veneno inligaret, Sinnacen dissimulatione ac donis, simul per negotia moraretur.
et Phraates apud Syriam dum omisso cultu Romano, cui
per tot annos insueverat, instituta Parthorum sumit, patriis
moribus impar morbo absumptus est. sed non Tiberius
omisit incepta: Tiridaten sanguinis eiusdem aemulum
Artabano reciperandaeque Armeniae Hiberum Mithridaten
deligit conciliatque fratri Pharasmani, qui gentile imperium
obtinebat; et cunctis quae apud Orientem parabantur
L. Vitellium praefecit. eo de homine haud sum ignarus
sinistram in urbe famam, pleraque foeda memorari; ceterum
regendis provinciis prisca virtute egit. unde regressus et
formidine G. Caesaris, familiaritate Claudii turpe in servitium mutatus exemplar apud posteros adulatorii dedecoris
habetur, cesseruntque prima postremis, et bona iuventae
senectus flagitiosa oblitteravit.
33.
At ex regulis prior Mithridates Pharasmanem perpulit dolo et vi conatus suos iuvare, repertique corruptores
ministros Arsacis multo auro ad scelus cogunt; simul
Hiberi magnis copiis Armeniam inrumpunt et urbe Artaxata potiuntur. quae postquam Artabano cognita, filium
Oroden ultorem parat; dat Parthorum copias, mittit qui
auxilia mercede facerent: contra Pharasmanes adiungere
Albanos, accire Sarmatas, quorum sceptuchi utrimque donis
acceptis more gentico diversa induere. sed Hiberi locorum
potentes Caspia via Sarmatam in Armenios raptim effundunt.
at qui Parthis adventabant, facile arcebantur, cum alios
incessus hostis clausisset, unum reliquum mare inter et
extremos Albanorum montis aestas impediret, quia flatibus
etesiarum implentur vada: hibernus auster revolvit fluctus
pulsoque introrsus freto brevia litorum nudantur.
34.
Interim Oroden sociorum inopem auctus auxilio
Pharasmanes vocare ad pugnam et detrectantem incessere,
adequitare castris, infensare pabula; ac saepe in modum
obsidii stationibus cingebat, donec Parthi contumeliarum
insolentes circumsisterent regem, poscerent proelium. atque
illis sola in equite vis: Pharasmanes et pedite valebat. nam
Hiberi Albanique saltuosos locos incolentes duritiae patientiaeque magis insuevere; feruntque se Thessalis ortos, qua
tempestate Iaso post avectam Medeam genitosque ex ea
liberos inanem mox regiam Aeetae vacuosque Colchos
repetivit. multaque de nomine eius et oraclum Phrixi
celebrant; nec quisquam ariete sacrificaverit, credito vexisse
Phrixum, sive id animal seu navis insigne fuit. ceterum
derecta utrimque acie Parthus imperium Orientis, claritudinem Arsacidarum contraque ignobilem Hiberum mercen-
nario milite disserebat; Pharasmanes integros semet a
Parthico dominatu, quanto maiora peterent, plus decoris
victores aut, si terga darent, flagitii atque periculi laturos;
simul horridam suorum aciem, picta auro Medorum agmina,
hinc viros, inde praedam ostendere.
35.
Enimvero apud Sarmatas non una vox ducis: se
quisque stimulant ne pugnam per sagittas sinerent: impetu
et comminus praeveniendum. variae hinc bellantium species,
cum Parthus sequi vel fugere pari arte suetus distraheret
turmas, spatium ictibus quaereret, Sarmatae omisso arcu,
quo brevius valent, contis gladiisque ruerent; modo equestris
proelii more frontis et tergi vices, aliquando ut conserta
acies corporibus et pulsu armorum pellerent pellerentur.
iamque et Albani Hiberique prensare, detrudere, ancipitem
pugnam hostibus facere, quos super eques et propioribus
vulneribus pedites adflictabant. inter quae Pharasmanes
Orodesque, dum strenuis adsunt aut dubitantibus subveniunt,
conspicui eoque gnari, clamore telis equis concurrunt, instantius Pharasmanes; nam vulnus per galeam adegit. nec
iterare valuit, praelatus equo et fortissimis satellitum protegentibus saucium: fama tamen occisi falso credita exterruit
Parthos victoriamque concessere.
36.
Mox Artabanus tota mole regni ultum iit. peritia
locorum ab Hiberis melius pugnatum; nec ideo abscedebat,
ni contractis legionibus Vitellius et subdito rumore tamquam Mesopotamiam invasurus metum Romani belli fecisset.
tum omissa Armenia versaeque Artabani res, inliciente
Vitellio desererent regem saevum in pace et adversis proeliorum exitiosum. igitur Sinnaces, quem antea infensum memoravi, patrem Abdagaesen aliosque occultos consilii et tunc
continuis cladibus promptiores ad defectionem trahit, ad-
fluentibus paulatim qui metu magis quam benevolentia
subiecti repertis auctoribus sustulerant animum. nec iam
aliud Artabano reliquum quam si qui externorum corpori
custodes aderant, suis quisque sedibus extorres, quis neque
boni intellectus neque mali cura sed mercede aluntur ministri
sceleribus. his adsumptis in longinqua et contermina Scythiae
fugam maturavit, spe auxilii, quia Hyrcanis Carmaniisque
per adfinitatem innexus erat: atque interim posse Parthos
absentium aequos, praesentibus mobilis, ad paenitentiam
mutari.
37.
At Vitellius profugo Artabano et flexis ad novum
regem popularium animis, hortatus Tiridaten parata capessere, robur legionum sociorumque ripam ad Euphratis ducit.
sacrificantibus, cum hic more Romano suovetaurilia daret,
ille equum placando amni adornasset, nuntiavere accolae
Euphraten nulla imbrium vi sponte et immensum attolli,
simul albentibus spumis in modum diadematis sinuare orbis,
auspicium prosperi transgressus. quidam callidius interpretabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum
quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum
instabilis natura simul ostenderet omina raperetque. sed
ponte navibus effecto tramissoque exercitu primus Ornospades multis equitum milibus in castra venit, exul quondam
et Tiberio, cum Delmaticum bellum conficeret, haud inglorius
auxiliator eoque civitate Romana donatus, mox repetita
amicitia regis multo apud eum honore, praefectus campis
qui Euphrate et Tigre inclutis amnibus circumflui Mesopotamiae nomen acceperunt. neque multo post Sinnaces
auget copias, et columen partium Abdagaeses gazam et
paratus regios adicit. Vitellius ostentasse Romana arma
satis ratus monet Tiridaten primoresque, hunc, Phraatis
avi et altoris Caesaris quaeque utrubique pulchra meminerit,
illos, obsequium in regem, reverentiam in nos, decus quisque
suum et fidem retinerent. exim cum legionibus in Syriam
remeavit.
38.
Quae duabus aestatibus gesta coniunxi quo requiesceret animus a domesticis malis; non enim Tiberium,
quamquam triennio post caedem Seiani, quae ceteros mollire
solent, tempus preces satias mitigabant, quin incerta vel
abolita pro gravissimis et recentibus puniret. eo metu
Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus supremis tabulis multa et atrocia in Macronem ac praecipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi fluxam senio
mentem et continuo abscessu velut exilium obiectando.
quae ab heredibus occultata recitari Tiberius iussit, patientiam libertatis alienae ostentans et contemptor suae infamiae,
an scelerum Seiani diu nescius mox quoquo modo dicta
vulgari malebat veritatisque, cui adulatio officit, per probra
saltem gnarus fieri. isdem diebus Granius Marcianus
senator, a C. Graccho maiestatis postulatus, vim vitae suae
attulit, Tariusque Gratianus praetura functus lege eadem
extremum ad supplicium damnatus.
39.
Nec dispares Trebelleni Rufi et Sextii Paconiani
exitus: nam Trebellenus sua manu cecidit, Paconianus in
carcere ob carmina illic in principem factitata strangulatus
est. haec Tiberius non mari, ut olim, divisus neque per
longinquos nuntios accipiebat, sed urbem iuxta, eodem ut
die vel noctis interiectu litteris consulum rescriberet, quasi
aspiciens undantem per domos sanguinem aut manus carnificum. fine anni Poppaeus Sabinus concessit vita, modicus
originis, principum amicitia consulatum ac triumphale decus
adeptus maximisque provinciis per quattuor et viginti annos
impositus, nullam ob eximiam artem sed quod par negotiis
neque supra erat.
40.
Quintus Plautius Sex. Papinius consules sequuntur.
eo anno neque quod L. Aruseius ... morte adfecti forent,
adsuetudine malorum ut atrox advertebatur, sed exterruit
quod Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent
accusatores, in ipsa curia depromptum sinu venenum hausit
prolapsusque ac moribundus festinatis lictorum manibus in
carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo vexatae.
ne Tigranes quidem, Armenia quondam potitus ac tunc
reus, nomine regio supplicia civium effugit. at C. Galba
consularis et duo Blaesi voluntario exitu cecidere, Galba
tristibus Caesaris litteris provinciam sortiri prohibitus:
Blaesis sacerdotia, integra eorum domo destinata, convulsa
distulerat, tunc ut vacua contulit in alios; quod signum
mortis intellexere et executi sunt. et Aemilia Lepida, quam
iuveni Druso nuptam rettuli, crebris criminibus maritum
insectata, quamquam intestabilis, tamen impunita agebat,
dum superfuit pater Lepidus: post a delatoribus corripitur
ob servum adulterum, nec dubitabatur de flagitio: ergo
omissa defensione finem vitae sibi posuit.
41.
Per idem tempus Clitarum natio Cappadoci Archelao
subiecta, quia nostrum in modum deferre census, pati
tributa adigebatur, in iuga Tauri montis abscessit locorumque ingenio sese contra imbellis regis copias tutabatur,
donec M. Trebellius legatus, a Vitellio praeside Syriae cum
quattuor milibus legionariorum et delectis auxiliis missus,
duos collis quos barbari insederant (minori Cadra, alteri
Davara nomen est) operibus circumdedit et erumpere ausos
ferro, ceteros siti ad deditionem coegit.
At Tiridates volentibus Parthis Nicephorium et Anthemusiada ceterasque urbes, quae Macedonibus sitae Graeca
vocabula usurpant, Halumque et Artemitam Parthica oppida
recepit, certantibus gaudio qui Artabanum Scythas inter
eductum ob saevitiam execrati come Tiridatis ingenium
Romanas per artes sperabant.
42.
Plurimum adulationis Seleucenses induere, civitas
potens, saepta muris neque in barbarum corrupta sed
conditoris Seleuci retinens. trecenti opibus aut sapientia
delecti ut senatus, sua populo vis. et quoties concordes
agunt, spernitur Parthus: ubi dissensere, dum sibi quisque
contra aemulos subsidium vocant, accitus in partem adversum
omnis valescit. id nuper acciderat Artabano regnante, qui
plebem primoribus tradidit ex suo usu: nam populi imperium
iuxta libertatem, paucorum dominatio regiae libidini propior
est. tum adventantem Tiridaten extollunt veterum regum
honoribus et quos recens aetas largius invenit; simul probra
in Artabanum fundebant, materna origine Arsaciden, cetera
degenerem. Tiridates rem Seleucensem populo permittit.
mox consultans quonam die sollemnia regni capesseret,
litteras Phraatis et Hieronis qui validissimas praefecturas
obtinebant accipit, brevem moram precantium. placitumque opperiri viros praepollentis, atque interim Ctesiphon
sedes imperii petita: sed ubi diem ex die prolatabant,
multis coram et adprobantibus Surena patrio more Tiridaten
insigni regio evinxit.
43.
Ac si statim interiora ceterasque nationes petivisset,
oppressa cunctantium dubitatio et omnes in unum cedebant:
adsidendo castellum, in quod pecuniam et paelices Artabanus contulerat, dedit spatium exuendi pacta. nam Phraates
et Hiero et si qui alii delectum capiendo diademati diem haut
concelebraverant, pars metu, quidam invidia in Abdagaesen
qui tum aula et novo rege potiebatur ad Artabanum vertere;
isque in Hyrcanis repertus est, inluvie obsitus et alimenta
arcu expediens. ac primo tamquam dolus pararetur territus,
ubi data fides reddendae dominationi venisse, adlevatur animum et quae repentina mutatio exquirit. tum Hiero pueritiam Tiridatis increpat, neque penes Arsaciden imperium
sed inane nomen apud imbellem externa mollitia, vim in
Abdagaesis domo.
44.
Sensit vetus regnandi falsos in amore odia non fingere.
nec ultra moratus quam dum Scytharum auxilia conciret,
pergit properus et praeveniens inimicorum astus, amicorum
paenitentiam; neque exuerat paedorem ut vulgum miseratione adverteret. non fraus, non preces, nihil omissum
quo ambiguos inliceret, prompti firmarentur. iamque multa
manu propinqua Seleuciae adventabat, cum Tiridates simul
fama atque ipso Artabano perculsus distrahi consiliis, iret
contra an bellum cunctatione tractaret. quibus proelium et
festinati casus placebant, disiectos et longinquitate itineris
fessos ne animo quidem satis ad obsequium coaluisse disserunt, proditores nuper hostesque eius quem rursum foveant.
verum Abdagaeses regrediendum in Mesopotamiam censebat,
ut amne obiecto, Armeniis interim Elymaeisque et ceteris a
tergo excitis, aucti copiis socialibus et quas dux Romanus
misisset fortunam temptarent. ea sententia valuit, quia plurima auctoritas penes Abdagaesen et Tiridates ignavus ad
pericula erat. sed fugae specie discessum; ac principio a
gente Arabum facto ceteri domos abeunt vel in castra Artabani, donec Tiridates cum paucis in Syriam revectus pudore
proditionis omnis exolvit.
45.
Idem annus gravi igne urbem adficit, deusta parte
circi quae Aventino contigua, ipsoque Aventino; quod damnum Caesar ad gloriam vertit exolutis domuum et insularum
pretiis. milies sestertium in munificentia ea conlocatum,
tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedificationibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum
Augusto et scaenam Pompeiani theatri; eaque perfecta,
contemptu ambitionis an per senectutem, haud dedicavit.
sed aestimando cuiusque detrimento quattuor progeneri
Caesaris, Cn. Domitius, Cassius Longinus, M. Vinicius,
Rubellius Blandus delecti additusque nominatione consulum
P. Petronius. et pro ingenio cuiusque quaesiti decretique
in principem honores; quos omiserit receperitve in incerto
fuit ob propinquum vitae finem. neque enim multo post
supremi Tiberio consules, Cn. Acerronius C. Pontius, magistratum occepere, nimia iam potentia Macronis, qui gratiam
G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fovebat
impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettuli, uxorem suam Enniam imitando amorem iuvenem inlicere
pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem, dum dominationis apisceretur; nam etsi commotus ingenio simulationum tamen falsa in sinu avi perdidicerat.
46.
Gnarum hoc principi, eoque dubitavit de tradenda re
publica, primum inter nepotes, quorum Druso genitus sanguine et caritate propior, sed nondum pubertatem ingressus,
Germanici filio robur iuventae, vulgi studia, eaque apud
avum odii causa. etiam de Claudio agitanti, quod is composita aetate bonarum artium cupiens erat, imminuta mens
eius obstitit. sin extra domum successor quaereretur, ne
memoria Augusti, ne nomen Caesarum in ludibria et contumelias verterent metuebat: quippe illi non perinde curae
gratia praesentium quam in posteros ambitio. mox incertus
animi, fesso corpore consilium cui impar erat fato permisit,
iactis tamen vocibus per quas intellegeretur providus futurorum; namque Macroni non abdita ambage occidentem ab
eo deseri, orientem spectari exprobravit, et G. Caesari,
forte orto sermone L. Sullam inridenti, omnia Sullae vitia
et nullam eiusdem virtutem habiturum praedixit. simul
crebris cum lacrimis minorem ex nepotibus complexus, truci
alterius vultu, 'occides hunc tu' inquit 'et te alius.' sed
gravescente valetudine nihil e libidinibus omittebat, in patientia firmitudinem simulans solitusque eludere medicorum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum ad
internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii
indigerent.
47.
Interim Romae futuris etiam post Tiberium caedibus
semina iaciebantur. Laelius Balbus Acutiam, P. Vitellii
quondam uxorem, maiestatis postulaverat; qua damnata cum
praemium accusatori decerneretur, Iunius Otho tribunus
plebei intercessit, unde illis odia, mox Othoni exitium. dein
multorum amoribus famosa Albucilla, cui matrimonium
cum Satrio Secundo coniurationis indice fuerat, defertur
impietatis in principem; conectebantur ut conscii et adulteri
eius Cn. Domitius, Vibius Marsus, L. Arruntius. de claritudine Domitii supra memoravi; Marsus quoque vetustis
honoribus et inlustris studiis erat. sed testium interrogationi, tormentis servorum Macronem praesedisse commentarii ad senatum missi ferebant, nullaeque in eos imperatoris
litterae suspicionem dabant, invalido ac fortasse ignaro ficta
pleraque ob inimicitias Macronis notas in Arruntium.
48.
Igitur Domitius defensionem meditans, Marsus tamquam inediam destinavisset, produxere vitam: Arruntius,
cunctationem et moras suadentibus amicis, non eadem om-
nibus decora respondit: sibi satis aetatis neque aliud paenitendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam senectam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui
potentium invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens.
sane paucos ad suprema principis dies posse vitari: quem ad
modum evasurum imminentis iuventam? an, cum Tiberius
post tantam rerum experientiam vi dominationis convulsus
et mutatus sit, G. Caesarem vix finita pueritia, ignarum
omnium aut pessimis innutritum, meliora capessiturum Macrone duce, qui ut deterior ad opprimendum Seianum delectus plura per scelera rem publicam conflictavisset? prospectare iam se acrius servitium eoque fugere simul acta
et instantia. haec vatis in modum dictitans venas resolvit.
documento sequentia erunt bene Arruntium morte usum.
Albucilla inrito ictu ab semet vulnerata iussu senatus in
carcerem fertur. stuprorum eius ministri, Carsidius Sacerdos praetorius ut in insulam deportaretur, Pontius Fregellanus amitteret ordinem senatorium, et eaedem poenae in
Laelium Balbum decernuntur, id quidem a laetantibus,
quia Balbus truci eloquentia habebatur, promptus adversum
insontis.
49.
Isdem diebus Sex. Papinius consulari familia repentinum et informem exitum delegit, iacto in praeceps corpore.
causa ad matrem referebatur, quae pridem repudiata adsentationibus atque luxu perpulisset iuvenem ad ea quorum
effugium non nisi morte inveniret. igitur accusata in senatu,
quamquam genua patrum advolveretur luctumque communem et magis imbecillum tali super casu feminarum animum
aliaque in eundem dolorem maesta et miseranda diu ferret,
urbe tamen in decem annos prohibita est, donec minor filius
lubricum iuventae exiret.
50.
Iam Tiberium corpus, iam vires, nondum dissimulatio deserebat: idem animi rigor; sermone ac vultu intentus
quaesita interdum comitate quamvis manifestam defectionem
tegebat. mutatisque saepius locis tandem apud promunturium Miseni consedit in villa cui L. Lucullus quondam
dominus. illic eum adpropinquare supremis tali modo compertum. erat medicus arte insignis, nomine Charicles, non
quidem regere valetudines principis solitus, consilii tamen
copiam praebere. is velut propria ad negotia digrediens et
per speciem officii manum complexus pulsum venarum attigit. neque fefellit: nam Tiberius, incertum an offensus tantoque magis iram premens, instaurari epulas iubet discumbitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret.
Charicles tamen labi spiritum nec ultra biduum duraturum
Macroni firmavit. inde cuncta conloquiis inter praesentis,
nuntiis apud legatos et exercitus festinabantur. septimum
decimum kal. Aprilis interclusa anima creditus est mortalitatem explevisse; et multo gratantum concursu ad capienda
imperii primordia G. Caesar egrediebatur, cum repente
adfertur redire Tiberio vocem ac visus vocarique qui recreandae defectioni cibum adferrent. pavor hinc in omnis,
et ceteri passim dispergi, se quisque maestum aut nescium
fingere; Caesar in silentium fixus a summa spe novissima
expectabat. Macro intrepidus opprimi senem iniectu multae
vestis iubet discedique ab limine. sic Tiberius finivit octavo
et septuagesimo aetatis anno.
51.
Pater ei Nero et utrimque origo gentis Claudiae,
quamquam mater in Liviam et mox Iuliam familiam adoptionibus transierit. casus prima ab infantia ancipites; nam
proscriptum patrem exul secutus, ubi domum Augusti privignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus
et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares viguere; etiam
frater eius Drusus prosperiore civium amore erat. sed
maxime in lubrico egit accepta in matrimonium Iulia, impudicitiam uxoris tolerans aut declinans. dein Rhodo regressus
vacuos principis penatis duodecim annis, mox rei Romanae
arbitrium tribus ferme et viginti obtinuit. morum quoque
tempora illi diversa: egregium vita famaque quoad privatus
vel in imperiis sub Augusto fuit; occultum ac subdolum
fingendis virtutibus donec Germanicus ac Drusus superfuere; idem inter bona malaque mixtus incolumi matre;
intestabilis saevitia sed obtectis libidinibus dum Seianum
dilexit timuitve: postremo in scelera simul ac dedecora prorupit postquam remoto pudore et metu suo tantum ingenio
utebatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.