[6]
ecce
enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerant1, mutata
omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum
et absente populo et invito. consules designati negabant se
audere in senatum venire; patriae liberatores urbe carebant
ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen
ipsi consules in contionibus2 et in omni sermone laudabant.
veterani qui appellabantur3, quibus hic ordo diligentissime
caverat4, non ad conservationem earum rerum quas habebant,
sed ad spem novarum praedarum incitabantur. quae
cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis
liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis,
quod initium senatus cogendi fore videbatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.