Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
biduum natura montis per se ipsum exploranda, ne quid ignoti esset, absumpsit consul; tertio
die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset,
in quattuor partes divisas copias educit, duas, ut medio
monte duceret,
[2]
duas ab lateribus, ut adversus cornua
Gallorum erigeret.
[3]
hostium quod roboris erat, Tectosagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia hominum quinquaginta; equitatum, quia equorum nullus
erat inter inaequales rupes usus, ad pedes deductum,
decem milia hominum, ab dextro locaverunt cornu;
[4]
Ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in laevo
quattuor ferme milium numerum explebant. consul,
sicut in Olympo monte, prima in acie locata levi armatura, telorum omnis generis ut aeque magna vis
ad manum esset, curavit.
[5]
ubi appropinquarunt, omnia
eadem utrimque, quae fuerant in priore proelio, erant
praeter animos et victoribus ab re secunda auctos et
hostibus fractos,
[6]
quia, etsi non ipsi victi erant, suae
gentis hominum cladem pro sua ducebant. itaque a
paribus initiis coepta res eundem exitum habuit.
[7]
velut
nubes levium telorum coniecta obruit aciem Gallorum.
nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne
nudarent undique corpus ad ictus, audebant, et stantes,
[8]
quo densiores erant, hoc plura, velut destinatum petentibus, vulnera accipiebant. consul iam per se turbatis si legionum signa ostendisset, versuros extemplo
in fugam omnis ratus receptis inter ordines velitibus
et alia turba auxiliorum aciem promovit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.