Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44.
Cum
Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est;
[2]
nec praesente
Flaminio decerni quicquam videbatur posse.
[3]
captata
occasio est, Cum aeger forte Flaminius abesset, et
referente Aemilio senatus consultum factum est,
[4]
ut
[p. 398]
Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae
vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes
Romani ac socii nominis Latini essent;
[5]
signa aliaque
ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata
esse, de iis, Cum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri.
[6]
neque his contentus consul fuit, sed
postea per infrequentiam adiecit senatus consultum,
Ambraciam vi captam esse non videri.
[7]
supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro
valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat.
[8]
Latinae inde
fuerunt. quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto—novis enim uterque maluit uti militibus—in provinciam profecti sunt, veteresque omnes
dimiserunt.
[9]
post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit; cui Cum ab Ser. Sulpicio praetore
senatus ad aedem Bellonae datus esset,
[10]
et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas
diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti
urbem invehi liceret,
[11]
contradixerunt pars maior decem
legatorum, qui Cum eo fuerant, et ante alios L. Furius
Purpurio et L. Aemilius Paulus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.